Vous êtes ici : Accueil -> Grands thèmes d’histoire locale -> Abbayes, monastères, églises et commanderies -> Conciles régionaux -> 1303 - Concile de Lyon - Actes d’adhésion des communautés des (...)

1303 - Concile de Lyon - Actes d’adhésion des communautés des diocèses de Saintes et d’Angoulême

D 19 janvier 2009     H 02:54     A Pierre     C 0 messages A 616 LECTURES


Les relations sont orageuses entre Philippe-le-Bel qui veut réunir un concile à Lyon, et la pape Boniface VIII qui a prononcé son excommunication.

Les documents présentés ici sont les adhésions des communautés religieuses et des villes à l’appel du roi pour la réunion du concile.

Source : Documents relatifs aux États généraux et assemblées réunis sous Philippe-le-Bel - Georges Picot - Paris - 1901 - BNF Gallica

Contexte historique : Les relations sont orageuses entre Philippe-le-Bel qui veut réunir un concile à Lyon, et la pape Boniface VIII qui a prononcé son excommunication. Le roi fait arrêter les bulles papales et envoie Nogaret en Italie, pour se saisir de la personne du pape, et l’amener de force au concile de Lyon. Boniface abandonne Rome, et se réfugie à Anagni, où il est victime d’un attentat fomenté par le roi et organisé par Nogaret. Il mourra peu après.

Les documents présentés ci-dessous sont les adhésions des communautés religieuses à l’appel du roi pour la réunion du concile de Lyon.

1 - Diocèse d’Angoulême

Le chapitre d’Angoulême, 13 octobre 1303.


In Christi nomine, amen. Universis hoc presens instrumentum publicum inspecturis, Johannes [1] decanus et capitulum Engolismense, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum ex parte excellentissimi principis domini Philippi, Dei gratia Francorum regis illustris, per venerabilem virum dominum Johannem de Auxeio, cantorem ecclesie Aurelianensis, ipsius domini regis clericum, ad civitatem et diocesim Engolismensem ad hoc destinatum, prout apparebatper patentes litteras, sigillo ipsius domini regis sigillatas, in nostro capitulo lectas, nobis decano et capitulo Engolismensi convocatis, ut moris est, et congragatis propter hoc in dicto capitulo nostro, exposite fuissent diligenter cause, propter quas idem dominus rex, prelati et barones regni Francie nuper, ob nonnulla varia crimina contra dominum Bonifacium papam octavum, per quosdam barones illustres et alios nobiles opposita, quorum quedam heresim sapiunt et continent manifeste, consenserant et promiserant convocari concilium generale, ubi de dictis criminibus cognoscatur. Et ne idem dominus Bonifacius, ex eisdem vel aliquibus eorum forsan motus, contra ipsos procederet, interdicendo, excommunicando, suspendendo, deponendo, privando, aut alias quoquomodo quocumque colore quesito, sua vel alia auctoritate quacumque, provocaverant et appellaverant, prout in quodam instrumento publico super hoc confecto, ibidem exhibito et nobis lecto, plenius continetur, peteretque a nobis cum instancia idem cantor, ex parte dicti domini regis, ut convocationi predicte concilii generalis faciendi consentiremus, opem et operam daremus et appellacionibus et provocationibus dictorum domini regis et prelatorum predictis adherere vellemus et de novo eciam appellare, pro conservacione nostri status et regni, honore sancte Romane ecclesie et eciam unione, et catholice fidei incremento. Nos Johannes decanus et capitulum Engolismense, in nostro capitulo propter hoc convocati, ut moris est, et congregati, excepto peccato, salvis conscientia, jure, obediencia, honore et auctoritate Sedis apostolice, salvo eciam statu nostro, et omni illicita conspiracione cessante, sine expensis nostris seu aliqua prosequcione, nec partem per nos, vel cum appellantibus seu adherentibus faciendo super articulis impositis dicto domino Bonifacio, summo Pontifici, qui tangunt specialiler heresim, tantum convocacioni sacri concilii faciende, juxta formam sacris canonibus institutam, consentimus et fieri supplicamus, ut ipsius domini pape innocencia, sicut teste conscientia preoptamus, clarius elucescat, aut de premissis impositis sibi quantum tangunt heresim, per concilium discuciatur, statuatur et fiat quod decernunt canonice sanctiones. Verum ne dictus dominus Bonifacius, motus seu provocatus ex hiis, prout timemus ex verisimilibus conjecturis et comminacionibus variis, factis per eum contra nos vel aliquem ex nobis, ecclesias nostras et bona subclitorumque nostrorum et aliorum quorumcunque nobis adherencium quoquomodo procedat, aut procedi faciat, sua vel alia auctoritate quaque, excommunicando vel suspendendo, interdicendo, vel deponendo, aut alias quoquomodo impedimentum vel turbacionem congregandi concilii, et quin alias status nostri salubres remaneant, pro nobis et nobis adherentibus et adherere volentibus, ad predictum sacrum concilium congregandum, et ad futurum verum et legitimum summum Pontificem, et ad illum seu ad illos, ad quem seu quos de jure fuerit appellandum, provocamus et appellamus pubiice in hiis scriptis, in presencia tabellionum et notariorum publicorum, aliorumque testium subscriptorum. Et apostolos et litteras testimoniales ab eis cum instancia petimus ; supponentes nos et nobis adherentes ac subditos, ecclesias et bona, capitula et conventus et singulos ex eisdem, status nostros et eorum, ac fautores et consiliatores nostros et subditorum aliorumque nobis adherencium seu adherere volencium in hac parte, protectioni divine et beatorum Petri et Pauli et dicti concilii generalis ac Sedis Apostolice, et futuri veri et legitimi summi Pontificis ; ac protestantes de innovando appellacionem seu provocaciouem hujusmodi, quando et coram quibus nobis visum fuerit expedire.

In quorum omnium testimonium, super hiis rogavimus et fecimus fieri presens publicum instrumentum per Gaufridum Enguelor, dictum Chalop, clericum, publicum notarium infrascriptum, et sigilli nostri, decani predicti, ad requestam nostram capituli, appenssione muniri, una cum signo dicti notarii, ad evidenciam pleniorem.

Acta sunt hec in dicto capitulo nostro, die Dominica post festum beati Dyonisii, scilicet XIII die Octobris, parum ante horam prime, indictione secunda, pontificatus dicti domini Bonifacii pape octavi anno nono, anno Domini M° CCC° tercio. Presentibus discretis viris magistris Guilhelmo Galhardi, Helia Baroti, Engolismensis, Petro de Tornella, cantore de Castro Censorii, et Gaufrido de Paredo, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis diocesum, Guillelmo Candelarii et Arnaudo Boquaing, presbyteris, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Gaufridus Enguelor, dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, prestacioni consensus dictorum decani et capituli Engolismensis, et eorum supplicacioni, appellacionis et provocacionis in scriptis factis interposicioni, peticioni, supposicioni et protestacioni ab eisdem decano et capitulo, in dicto capitulo suo factis et habitis, die, hora, indictione, pontificatus anno et anno predictis, una cum dictis testibus presens interfui, hoc presens instrumentum scripsi et in publicam formam redegi, signoque meo consueto, vocatus specialiter et rogatus, signavi una cum sigillo decani predicti. (Seing du notaire.)

(Au dos :) Instrumentum capituli ecclesie Engolismensis.

Sceau en cire brune sur double attache de parchemin.

Jean d’Auxy, commissaire du roi, demande aux religieux d’adhérer aux résolutions prises contre Boniface.

Ils consentent seulement à la réunion d’un concile, afin que le pape puisse prouver son innocence.

Quelques frères mineurs d’Angoulême et le gardien du couvent de Cognac, 10 octobre 1303.



In Christi nomine, amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumenlum quod, anno Domini M° CCC° tercio, indictione secunda, pontificatus domini Bonifacii pape octavi anno nono, die Jovis post octabas festi beati Michaelis, scilicet decima die Octobris, inter primam et terciam, in nostra notariorum publicorum et testium subscriptorum presencia, personaliter constitutis fratribus Gaufrido Scuterii et Arnaudo Paperonier, de conventu fratrum Minorum Engolisme, in ecclesia ipsorum fratrum, et in capilulo ipsorum fratrum Engolismensium, fratribus Fulcaudo de Sancto Marco, gardiano fratrum Minorum de Cogniaco, Xanctonensis diocesis, et Petro Cuniculi, de conventu predicto Engolisme, dicti fratres Gaufridus, Arnaudus et Petrus rattifficaverunt et ratum habuerunt consenssum, quem vicarius gardiani absentis et conventus dictorum fratrum Minorum Engolisme dederunt super convocacione concilii generalis, et adhesionem factam per ipsos vicarium et conventum Engolisme appellationibus et provocationibus domini regis Francie et prelatorum, appellationes, provocationes et omnia et singula per ipsos vicarium et conventum fratrum Minorum Engolisme, et consenserunt premissis et se consentire dixerunt modo et forma quibus idem vicarius et conventus consenserunt.

Dictus vero frater Fulcaudus, gardianus predictus de Cogniaco, ratum et firmum similiter habuit et se habere dixit illud quod vicarius suus et conventus de Cogniaco, in absencia ipsius gardiani, fecerunt in premissis, et specialiter apposicionem sigilli officii sui, per vicarium suum predictum appositi instrumento publico super hoc confecto et modo et forma quibus suus vicarius et conventus consenserunt, consensit et consentire se dixit.

Acta sunt hec Engolisme, locis, anno, indictione, die et hora predictis ut supra, presentibus discretis viris magistris Petro de Tornella, cantore de Castro Censorii, Eduensis diocesis, et Bertrando Jocelini, clerico, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

(Seing du notaire.) Et ego Gaufridus Enguelor. . . (comme au document précédent).

(Seing du notaire.) Et ego Gentilis de Ficcelo, clericus, sacra apostolica et imperiali auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis, una cum notario et testibus suprascriptis, presens interfui. Ideo huic publico instrumento me subscripsi et signum meum apposui consuetum rogatus, in testimonium premissorum.

(Au dos :) Instrumentum consensus fratrum de conventu Minorum Engolisme supranominatorum et gardiani de Cogniaco.

Trois frères Mineurs d’Angoulême se rallient à l’adhésion déjà donnée par leur couvent.

Le gardien des frères Mineurs de Cognac ratifie le consentement donné par son vicaire.

Cf. ci-après, au diocèse de Saintes, l’acte d’adhésion des frères Mineurs de Cognac.

L’abbaye de la Couronne [2], 13 octobre 1303.



In Christi nomine, amen. Universis hoc presens instrumentum publicum inspecturis, prior et conventus monasterii de Corona, ordinis Sancti Augustini, diocesis Engolismensis, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum ex parte. . . (la suite comme Chapitre d’Angoulême). . . ad evidenciam pleniorem.

Acta sunt hec in dicto capitulo nostro, die Dominica post festum beati Dyonisii, scilicet XIII. die Octobris, indictione secunda, pontificatus dicti domini Bonifacii anno nono. Presentibus discretis viris magistris Helia Barot, Engolismensis, Gaufrido de Paredo, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis, et Helia Demer, clericus, Engolismensis diocesum, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Nos vero dictus decanus Engolismensis, ad requestam dictorum prioris et conventus de Corona, sigillum nostrum, una cum signo dicti notarii, presenti instrumento duximus apponendum, in testimonium premissorum. Actum et datum ut supra, anno Domini M° CCC° tercio.

Et ego Gaufridus Engueior. . . (comme au n° précédent.)

(Au dos :) Instrumentum conventus monasterii de Corona, Engolismensis diocesis.

Sceau en cire brune sur double attache de parchemin.

L’inventaire de Dupuy cite encore comme ayant donné leur adhésion : le prieur et le couvent de Saint-Amand de Boixe (J. 489, n° 666), et le prieur et le couvent de Saint-Cibard (J. 489, n° 688), du même diocese ; mais les deux pieces qui relataient ces adhésions manquent aujourd’hui au Trésor des chartes.

2 - Diocèse de Saintes.

Les frères Mineurs de Cognac, 4 octobre 1303.



In Christi nomine, amen. Universis hoc presens instrumentum publicum inspecturis et audituris, vicarius gardiani absentis 1 et conventus fratrum Minorum de Congniaco, Xanctonensis diocesis, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum ex parte excellentissimi principis domini Philippi, Dei gratia Francorum regis iliustris..... (la suite comme Chapitre d’Angoulême).....visum fuerit expedire. In quorum testimonium, super hiis rogavimus et fecimus fieri presens publicum instrumentum per publicum notarium infrascriptum, et sigilli officii gardiani predicti, ad instanciam nostri conventus fecimus appensione muniri, una cum signo dicti notarii, ad evidenciam pleniorem.

Acta sunt hec et data in dicto capitulo nostro, indictione secunda, pontificatus dicti domini Bonifacii anno nono, die Veneris post festum beati Michaelis, scilicet quarta die Octobris anno Domini M° CCC° tercio, presentibus magistris Petro de Tornella, cantore ecclesie de Castro Censorii, et Gaufrido de Paredo, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

(Seing du notaire.) Et ego Gaufridus Enguelor, dictus Chalop.....(comme Chapitre d’Angoulême).

Traces de sceau sur double altache de parchemin.

Le gardien du couvent de Cognac confirma cet acte de son vicaire et des freres Mineurs, a Angouleme, le 10 octobre suivant. (Voir ci-dessus.).

L’abbaye de Saint-Jean-d’Angély, 25 septembre 1303.



In Christi nomine, amen. Universis..... prior et conventus monasterii Sancti Johannis Angeliacensis, Xanctonensis dyocesis, salutem in Domino. Noverint universi quod, auditis expositisque nobis et plenius intellectis provocationibus et appellationibus ex parte excellentissimi principis domini Philippi, Dei gracia regis Francorum illustris, ac reverendorum in Christo patrum, dominorum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et priorum, ac baronum regni Francie, quorum nomina in publicis instrumentis confectis super hoc plenius continentur, ex certis causis et sub certis modis, in eisdem instrumentis seriosius expositis et attentis, ad sacrum congregandum generale concilium, vel ad futurum verum el legitimum summum Pontificem, vel ad illum vel ad illos, ad quem vel ad quos de jure foret appellandum, pro se et sibi in hac parte adherentibus seu adherere volentibus, interjectis, ne dictus Bonifacius papa octavus, motus seu provocatus ex hiis contra predictum dominum regem prelatosque et ecclesias, subditos et adherentes, parentes et amicos, quoquomodo procederet aut procedi faceret, excommunicando, suspendendo, interdicendo, deponendo, privando vel aliter quovis modo, quocumque colore quesito, sua vel alia auctoritate quacumque, prout in eisdem instrumentis publicis plenius continetur, provocationibus et appellationibus antedictis adheremus et in omnibus premissis consentimus, et ex habundanti ex eisdem et sub eisdem modis et verbis similiter appellamus, salva nostri ordinis obediencia, reverenciaque el honore et ecclesie Romane ac fidei catholice veritate. Supponentes nos et nostra, et statum nostrum protectioni dicti sacri concilii congregandi et predicti veri et legitimi futuri summi Pontificis, non recedendo ab appellationibus supradictis, sed eis pocius adherendo.

Acta sunt hec apud Sanctum Johannem in dicto capitulo nostro, die Mercurii post festum beati Mathei apostoli et evangeliste, immediate ante majorem missam, nobis hora capitulandi in dicto capitulo propter hoc, ut premittitur, congregatis, anno Domini M° CCC° III°.

Frater Guillelmus de lnsula, noster commonachus, dixit quod premissis, modo quo supra, consenciebat, retenta tamen et salva voluntate, auctoritate et consensu domini abbatis nostri, tunc a monasterio nostro absentis. Presentibus venerabilibus et discretis viris magistris Johanne de Divione, canonico Senonensi, Guillelmo Gaylhardi et Guillelmo Thome, de Sancto Johanne clericis, Petro de Tornella, cantore de Castro Censorii, Gaufrido, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis diocesis, et pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Gaufridus Enguelor, dictus Chalop.....(comme ci-dessus)

(Au dos :) Conventus Sancti Johannis Angeliacensis, Xanctonensis diocesis.

Sceau de cire verte sur double attache de parchemin.

_

Une même réserve, le consentement de l’abbé.

Ollivier, qui était abbé de Saint-Jean-d’Angely en 1285, occupait encore ce siège en 1314. (Gall. christ., t. II, col. 1102.)

Sont encore cités pour le diocèse de Saintes, dans l’inventaire de Dupuy, comme ayant donné leur adhésion : l’abbaye de Bassac (J. 489, n° 663) ; les religieux de Saint-Eutrope à Saintes (J. 489, n° 453) ; les frères Mineurs de Saint-Jean-d’Angély (J. 489, n° 660) ; les frères Prêcheurs de Saint-Jean-d’Angély (J. 48o, n° 77) ; les frères Prêcheurs de la Rochelle (J. 489, n° 664) et les frères Mineurs de la même ville (J. 489, n° 676) ; toutes pièces aujourd’hui en déficit.

Sénéchaussée de Poitou et de Limousin

Niort, 15 septembre 1303.



In Christi nomine, amen. Universis hoc presens instrumentum publicum inspecturis, major et communia de Niorto, diocesis Pictavensis, salutem in Domino. Cum plura enormia et horribilia crimina, quorum aliqua heresim immanem continent manifeste, contra B[onifacium], nunc Sedis apostolice presidentem, ex parte plurium personarum illustrium et quorumdem militum, fervore dilectionis Sancte Matris Ecclesie ac zelo fidei catholice accensorum, significata, dicta propositaque fuerint, presente excellentissimo principe domino nostro Philippo, Dei gratia Francorum rege, et multis prelatis pro suarum ecclesiarum negociis congregatis, juramentaque assertive prestita ab ipsis illustribus et nobilibus personis, ipsa crimina proponentibus et significantibus, prout in instrumentis super hoc confectis plenius continetur ; a quibus prefatus dominus rex et prelati instanter et pluries fuerunt requisiti, ut, ad honoremDei, fidei catholice ac Ecclesie Sancte Matris, super convocatione generalis concilii convocandi, per quod faciendum fuerit ad veritatem inquirendam et sciendam super ipsis et aliis loco et tempore proponendis, cum adipsum regem, tanquam Ecclesie pugilem precipuum, et ad prelatos, tanquam ecclesie columpnas, pertinet laborare, opem dare studerent efficacem ; quod, deliberatione diligenti prehabita, necessarie debere fieri visum fuit. Et ne ad impedimentum convocationis predicti concilii, contra dictum dominum regem, regnum suum, sibi adherentes, contra ipsos prelatos, ecclesias suas, vel sibi adherentes, predictus B[onifacius], per se vel per alium, sua vel quavis alia auctoritate, procederet vel procedi faceret, excommunicando, suspendendo, interdicendo, status eorum deprimendo vel alias quoquomodo, colore quocumque quesito, ad idem concilium summumque futurum proximum pontificem catholicum, ex parte ipsorum, appellatum extitit ac etiam provocatum.

Nos more solito congregati, nolentes sicut nec decet ab ipsorum vestigiis deviare, predicti convocationi concilii, pro nobis et nostris subditis2, consentimus et illud fieri, prout nos tangit, instanter perpresentes supplicamus, prefatis appellationibus et provocationibus adherentes, et nichilominus, ex eisdem causis et sub eisdem formis, ad ipsum concilium summumque futurum proximum pontificem et ad alios ad quos faciendum est, in hiis scriptis, pro nobis nostrisque subditis et nobis adherentibus, appellamus et etiam provocamus. Nos, nobis subditos et adherentes et adherere nobis volentes, protectioni Dei, Sancte Matris Ecclesie, dicti concilii et aliorum quorum faciendum est, in quantum spiritualitatem tangit, ad nostram defensionem supponentes, protestantes nos appellationem et provocationem hujusmodi innovaturos ubi, quando et quotiens viderimus expedire. Honore Dei, sancte Matris Ecclesie, statu fidei catholice et reverentia sacrosancte Sedis apostolice in omnibus semper salvis.

Acta sunt hec et data apud Niortum, in scabinatu noslro, nobis inibi propter hoc specialiter convocalis et congregatis, inpresencia venerabilis viri domini Johannis de Auxeyo, cantoris Aurelianensis, dicti domini regis clerici, propter hoc ad civitatem et diocesim Pictavenses a dicto domino rege specialiter destinati, prout constabat per litteras patentes sigillo ipsius domini regis sigillatas, nobis exhibitas et perlectas die Dominica post Exaltacionem sancte Crucis, scilicet XV. die Septembris, indictione prima pontificatus dicti Bonifacii anno nono, anno Domini M° CCC° tercio. Presentibus discretis viris magistris Petro de Tornella, cantore de Castro Censorii, Gaufrido de Paredo, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis diocesis, domino Petro Paziaut, presbytero, officiali de Niorto, et magistro Johanne Mechin et pluribus aliis testibus, ad hoc vocatis specialiter et rogatis. In quorum testimonium, super hiis rogavimus et fecimus fieri presens publicum instrumentum per publicum notarium infrascriptum, et sigilli nostri una cum signo dicti notarii fecimus appensione muniri, ad evidentiam pleniorem. Actum et datum ut supra.

Etego Gaufridus Enguelor, dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis, in dicto scabinatu à dicto majore et communia actis et habitis, una cum dictis testibus presens interfui, hoc presens instrumentum scripsi et in publicam formam redegi, signoque meo consueto una cum signo predicto majoris et communie signavi, vocatus specialiter et rogatus. (Seing du notaire.)

(Au dos :) Littera communitatis Niorti, Pictavensis diocesis.

Le sceau manque.

Acte d’accusation dressé en juin contre Boniface.

Le roi requis par les prélats de convoquer un concile général.

Les bourgeois consentent au concile et adhèrent aux appels.

Sénéchaussée de Saintonge.

La Rochelle, 21 septembre 1303.



In Christi nomine, amen. Universis hoc presens instrumentum publicum inspecturis, major et comunia de Rupella, diocesis Xanctonensis, salutem in Domino. Cum plura et enormia.....(comme ci-dessus).....semper salvis.

Acta sunt hec et data apud Rupellam, in scabinatu nostro, nobis inibi propter hoc etiam per preconis edictum specialiter convocatis et congregatis, in presencia venerabilis viri domini Johannis de Auxeyo, cantoris Aurelianensis, dicti domini regis clerici, propter hec ad civitatem et diocesim Xanctonenses à dicto domino rege specialiter destinati, prout constabat per patentes litteras, sigillo ipsius domini regis sigillatas, nobis exhibitas et perlectas, die Sabbati in festo beati Mathei apostoli et evangeliste, inter terciam et meridiem vel circa, indictione prima, pontificatus dicti domini Bonifacii anno nono, anno Domini M° CCC° tercio. Presentibus discretis viris et religiosis fratre Petro, priore de Ays, Xanctonensis diocesis, magistris Petro de Tornella, cantore ecclesie de Castro Censorii, Gaufrido de Paredo, curato Sancti Petri Virziliacensis, Eduensis diocesis, Nicolao Episcopi, preposito de Rupella, et Petro de Bituris et pluribus aliis testibus, ad premissa vocalis specialiter et rogalis. In quorum testimonium, super hiis rogavimus et fecimus fieri presens publicum instrumentum per publicum notarium infrascriptum, et sigilli nostri una cum signo dicti notarii fecimus appensione muniri, ad evidenciam pleniorera. Actum et datum ut supra.

Et ego Gaufridus Enguelor, dictus Chalop.....(comme ci-dessus, sauf les variantes nécessaires).

(Au dos :) Communia de Rupella, Xanctonensis diocesis.

Le sceau manque.

Ays : L’Ile-d’Aix, canton et arrondisserment de Rochefort-sur-Mer, Charente-Inférieure.

L’évêché de Maillezais fut fondé en 1317 par le pape Jean XXII. Innocent X le transféra à la Rochelle en 1668. (Gall. christ., t. II, col. 1368.)

Ont encore donné leur adhésion, d’après l’inventaire de Dupuy, les villes d’Angoulême (J. 687, n° 431), de Saintes (J. 487, n° 408) et de Saint-Jean-d’Angély (J. 487, n° 410), ces deux dernières avec la clause « quantum ad spiritualitatem tangit » ; mais ces actes sont aujourd’hui en déficit.

[1Johannes de Layo alias de Buia. (Gall. christ., t. II, col. 1027.)

[2La Couronne, canton et arrondissement d’Angoulême, Charente, siège d’une abbaye d’hommes de l’ordre de Saint-Augustin, qui remontait au commencement du XIIe siècle. (Gall. christ., t. II, col. 1043.)

Répondre à cet article

modération a priori

Ce forum est modéré a priori : votre contribution n’apparaîtra qu’après avoir été validée par un administrateur du site.

Qui êtes-vous ?
  • [Se connecter]
Votre message
Ajouter un document

Suivre les commentaires : RSS 2.0 | Atom

Les mots-clés de l'article

pour en savoir plus sur : 1285-1314 Philippe IV le Bel - 1294-1303 Boniface VIII (Benedetto Caetani 1235-1303) - 16 Angoulême - 16 Cognac - 16 La Couronne - 17 La Rochelle - 17 Saint-Jean-d’Angély - 14e siècle - 79 Niort - BNF - Gallica - Diocèse d’Angoulême - Diocèse de Saintes - Document en latin - Province Poitou - Province Saintonge -

Chercher dans le site

Les plus lus --- Les 50 +

1.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

4.  FAQ & R - Le Forum Aux Questions ... & aux Réponses

5.  Carte satellite Googlemap avec moteur de géolocalisation : rechercher une ville, une commune, un village


5 articles au hasard

1.  Images du château de La Rochefoucauld (Charente)

2.  1699 - Ordre de mission donné par le roi à Mr d’Ecoyeux pour ravitailler le Canada

3.  1258 - 1259 - Le Traité de Paris entre Louis IX et Henri III Plantagenet

4.  1752 - Angoumois -Juignac (16) - Foires - Lettres patentes du roi Louis XV

5.  1756 - Histoire de l’Angoumois - par François Vigier de la Pile - Chap. 7


Les plus populaires --- Les 50 +

1.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

4.  Three generations of the Anglo-Poitou family of Vivonne, from 13th century “Poitevin mercenary captain” to 14th century “recalcitrant lady”

5.  Herpes - Courbillac (16) – a 6th century Frankish cemetery


Brèves --- Toutes

1.  Au château de la Roche Courbon, fête de la préhistoire les 23 et 24 avril 2016

2.  Antiquité-Avenir. Réseau des Associations liées à l’Antiquité - Communiqué de presse

3.  Temples de la Saintonge Maritime : Une histoire mouvementée

4.  2.644.259 visiteurs sur Histoire Passion - Statistiques au 31/12/2013

5.  Archéologie et histoire du fleuve Charente à Taillebourg - Port d’Envaux