Vous êtes ici : Accueil -> Grands thèmes d’histoire locale -> Abbayes, monastères, églises et commanderies -> Diocèse de Saintes -> 1650 (c) - Gallia christiana - Diocèse de Saintes

1650 (c) - Gallia christiana - Diocèse de Saintes

D 26 mai 2007     H 04:25     A Pierre     C 0 messages A 2370 LECTURES


agrandir
Le diocèse de Saintes Ses évêques

Page en cours de rédaction

Gallia Christiana (la France chrétienne), est un ouvrage collectif en latin, de date incertaine (probablement du milieu du 17ème siècle). C’est un essai de synthèse de l’histoire religieuse des diocèses, avec de nombreuses références bibliographiques.
Histoire Passion présente quelques extraits de ce gigantesque ouvrage, tirés des pages concernant les diocèses de Saintes et d’Angoulême, et il y aura même probablement une traduction, ainsi que des liens vers les références, si elles sont disponibles en ligne.

ECCLESIA SANTONENSIS - Le diocèse de Saintes

Mediolanum Santonum ad flumen Carantonum civitas episcopalis Aquitaniae secundœ sub metropoli Burdigala, cujus etiam palamento subest, caput est provinciae seu pagi Santoni vulgo la Saintonge. Porro haec urbs et omnis gens Santonum celebrantur a veteribus geographis Strabone, Ptolemaeo, Stephano, Ethico, etc. et a Caesare commentariorum lib. I. qui collocando Santones inter Eduos et Tolosates, videtur eorum fines amplificasse ; scribit enim Helvetiis fuisse in animo per agrum Sequanorum et Aeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt ; quasi Santones non longe a Sequanis, Eduisque, una ex parte abessent, et a Tolosatibus ex altera ; quod hic dici non potest nisi Bituriges et Pictones, aut etiam Lemovices et Ecolismenses, qui inter Eduos et Santones positi sunt, Santonibus tribuendo. Idem dicendum de Petrocoris et Nitiobrigibus, qui séparant Santones a Tolosatibus. Verum ubi Caesar dicit Santones non longe abesse a Tolosatibus, non excludit spatium saltem 120 millium passuum, seu triginta circiter leucarum Franciae. Forte etiam Caesar jungit Pictones cum Santonibus, non solum quod vicini sint, sed etiam quod hae nationes pacatae forent, et pari consensu Romanis obedirent. Certe a Strabone Pictones junguntur Santonis ad Oceanum inter gentes Aquitanicas quae a Ligeriad Garumnam extenduntur. Ceterum Caesar optime noverat situm statumque Santonum, quorum agros et fines appellat, loca patentia, maximeque frumentaria, et quidem hodie adhuc Santonum pagus frumento abundat ; ferax quoque vini est, et incolarum industria salis habet copiam. Laudatur prœterea a Dioscoride Absinthium Santonium, Plinio Absinthium Santonicum, Columellae lib. 6. herba Santonica, vulgo Sindeenique, quam Elias Vinetus doctus Santo, qui deregione Santonica libro singulari scripsit, frequentem nasci apud maritimos Santonàs affirmat. Hoc potissimum Santones ad littus maris positos spectat cucullus Santonicus, cujus meminit Juvenalis, vel Bardo cucullus Santonicus, ut loquitur Martialis libro 14. hujusmodi enim tegumento uti consueverunt, qui maritima incolunt loca. Mediolanum Santonum more plerarumque civitatum nomen totius gentis jam assumserat tempore Cornelii Taciti,qui lib. VI historiae memorat Julium Africanum e Santonis Gallica civitate. Ammianus Marcellinus lib. xv. Santones eam appellat, ubi de Aquitanica loquens provincia, amplitudine civitatum admodum culta, addit : Omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi. Multa magnitudinis urbis antiquas Santonum argumenta supersunt, scilicet amphitheatri, aquaeductuum, et formarum, arcuum, parietinae, pons lapideus Carantono impositûs, a Romanis quoque conditus tempore Julii Caesaris creditur. Nunc ampla quidem est urbs, sed parum populo frequens, quamvis sit sedes curiae praesidialis. De hujus urbis antiquitatibus scripsit Samuel Veyrel Santo, cujus opus Burdigalae est excusum anno 1635. De Santon. Pictavis, etc. habemus opus Armandi Maichin editum an. 1671. apud Angeriacum. Praeter hanc urbem oppida insigniora sunt Angeriacum, S. Jean d’Angeli, Solbisia, Soubise, Broagium, Brouage, Tauniacum ad Carantonum, Taunay-Charente, Regianum, Royan, Uliarus insula, Oleron, quam Sidonius lib. VIII. ep. 6. Olarionem vocat, lepusculis abundat, ex laudato auctore, estque in conspectu Santonicae urbis. Quod spectat ad statum ecclesiasticum Santonum, vetus est sedes episcopalis parochias circiter 500 continens, quae in antiquis notitiis Aquitanicae secundae quartum locum obtinet. Ecclesia major, quae legitur fundata a Pipino et Carolomagno, S. Petrum patronum habet ; verum an. 1568 pene destructa heterodoxorum furore diu jacuit, ita ut solum superesset campanile mirandae prorsus structurae tuendae urbi opportunum, cum pilis ecclesiae exterioribus, elegantis omnino operis, et nonnullis sacellorum arcubus. In capitulo, quod jurisdictionem pene episcopalem habet in 29 ecclesiis parochialibus, sunt quinque dignitates : decanatus, duo archidiaconatus, scholastica et praecentoria, quibus non est annexa praebenda ; quas praeter decanatum, confert episcopus, non vero praebendas, quae sunt viginti quatuor.

Santonenses tamen episcopos praebendarum ecclesiae suae cathedralis conferendarum participes aliquando fuisse, scilicet Innocentii III. et Gregorii IX. summorum pontificatum aetate, Talaeus regius advocatu sin senatu Parisiensi contendit an. 1680. ex quibusdam istorum pontificum decretis et epistolis. Nempe Innocentius III. epistola 82. regist. 14. testatur magistrum R. Bovi super quodarn canonicatu Xantonensi obtinendo, sub venerabilis fratris nostri N. episcopi et quorumdam canonicorum Xantonensium nomine litteras apostolicas impetravisse ; ac infra subjungit : Sanequia ipsius praebendae medietatem reliquam ad interventum prœdicti Xanton. episcopi eidem magistro praedicti canonici contulerunt. Itemque ista : Praesertim cum nec etiam postulet, sed petatur potius ab universis canonicis antedictis, sicut per viginti trium ipsorum episcop. archidiaconorum et cantoris litteras evidentissime ostendebat. Necnon etiam ista : Verum cum idem magister ad canoniam ipsam vocetur per capitulum saepe fatum, sicut ipsorum litterae clarius manifestant, nullusque per nos canonicatus fuerit in ecclesia supradicta de novem clericis, pro quibus nostras litteras jam recepit, nisi magister C. Natalis, qui per episcopum et archidiaconum specialiter optinuit canoniam.

Sed ista aliaque suis adducta lotis, minime prohibuere quo minus die septima Maii anni 1681. senatus Parisiensis pronuntiaret duas praebendas quas magistri Petrus Soulier die 16. Martii,
Johannes-Jacobus Garrot 3 Septemb. anni 1678. sibi vindicare cœperant, ut de his regalise jure provisi, non vacasse jure illo regalise -, sed eas recte possideri a magistris Guillelmo Doublet et Johanne de Campgrandj quibus resignatae fuerant, acpro quibus intervenerant in causam decanus et capitulum ejusdem ecclesiae, erga quos omnes iidem Soulier et Garrot damnati sunt expensarum. Cujus decreti vis in eofuit quod praebendas conferre non episcopi sit, sed capituli foret, ac vacante sede Rex in jura tantummodo succederet episcoporum. Atque hoc ipsum declaravit Ludovicus XIV. edicto anni 1682.

Olim canonicorum numerus erat quadraginta ; et quidem cum Innocentius III. contulisset unam praebendam hac in ecclesia cuidam clerico, scripsissetque decano et capitulo, ut illum haberent pro fratre ac sodali, obtemperare minime voluerunt, contendentes se indultum habere quo cavebatur ne numerus canonicorum ultra quadraginta extenderetur. At summus pontifex hoc indulto se teneri et ligari negavit, maxime cum canonici eo contemto plures recepissent. Gregorius nonus tamen videtur agnovisse legem hanc quadragenarii numeri, scribens decano et sacristae Engol. cap. ult. deverborum significatione, ut hunc numerum relinquerent illœsum, nec praetergrederentur, etiamsi ob redituum augmentant plures quam quadraginta possent esse canonici.

In urbe et suburbiis sunt septem parochiae, plurimœque domus quas incolunt religiosae familiae, Dominicain, fratres Minores, alii Minores qui dicuntur Recollecti, fratres Hospitalarii, vulgo de la Charité. Jesuites qui collegium moderantur ; presbyteri missionarii, auctore Vincentio de Paule, seminario clericorum prœsunt. Sunt etiam apud Santonas plurima monialium ccenobia, Carmelitarum, sororum S. Clarae, Hospitalariarum, virginum vulgo dictarum de Nostre-Dame. Infra loquemur de nobili prioratu ordinis Cluniacensis, qui sancti Eutropii nomen praefert. In tota dicecesi plures sunt abbatiae, de quibus more nostro seorsim erit agendum, post datam sedulam operam historia ; episcoporum. Porro in ea veteris breviarii rationem parum habebimus, quod sit tantum editum an. 1552. At multa nos debere profitemur consiliis prestantium virorum Frontonis de la Roche de Guimp Santonensis, et Josephi de la Jaunie Burdegalensis canonicorum S. Pétri, qui nobis plurima communicarunt.

SANTONENSES EPISCOPI - Les évêques de Saintes

I. EUTROPIUS - Saint EUTROPE

Gallia christiana - c. 1054
Saintes - La crypte et le tombeau de St Eutrope
Photo : P. Collenot - 2006

EUTROPIUS martyr, inquit Gregor.Tur. t. I. de gloria Mart. c. 36. Santonicae urbis, a B. Clemente episcopo (Romano) fertur directus in Gallias ; ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus est, impletoque hujus officii ordine, per acta incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, inliso capite victor occubuit. Ob persecutionis aestum corpus sancti martyris caruit decenti sepultura, & cultu debito, usque ad seculum VI. quo Palladius Santonum episcopus, convocatis abbatibus, corpus hoc sacrum, in cujus capite adhuc cicatrix infixae securis apparebat, in basilicam ejus memoriae dicatam transtulit. Forte basilica haec, est illa ecclesia sancti Eutropii, quam vetustate satiscentem Leontius II. Burdigalensis episcopus circa medium seculum VI. restauravit, ut canit Fortunatus lib. 1. c. 3. Ibi lapsu temporis conditum est celebre monasterium, quod adhuc exstat in suburbio, estque ordinis Cluniacensis, ubi S. Eutropii corpus adservabatur. Hoc corpus Vindocinum translatum fuisse contendunt Vïndocinenses monachi : at in procellis Calvinianae haeresîs causa excitatis, ab ejus sectatoribus flammis traditum eft.

Breviarium Santonense dat S. Eutropio discipulum Palladium sanctitate praeditum, quem ordinasse presbyterum habuisseque successorem fertur ; at ex levissimis, ne dicam nullis argumentis. Nullum S. Palladium Santonensem episcopum invenio in martyrologio amplissimo domini Claudii Chatellain. Bailletus autem unicum admittit S. Palladium Santon. episcopum, qui VI. sec. fluorit

Réf. : Grégoire de Tours. t. I. de Gloria Martyrum. c. 36

Oeuvres de Grégoire de Tours en ligne

Vindocinum = Vendôme (abbaye de la Trinité)

II. S. BIBIANUS, seu VIVIANUS - St VIVIEN

Gallia christiana - c. 1055
In vulgatis catalogis S. Bibianus sequitur S. Eutropium. Eum aiunt ex comite Santonensi factum esse monachum, & monasterium condidisse juxta urbem, sub titulo S. Petri : nunc est prioratus conventualis canonicorum Regular. S. Augustini qui nunc unitus est seminario clericorum. Olim non longe ab hoc monafterio erat ecclefia & adjunctum coenobium S. Seronio (S.Saloine) martyri Santonensi dicatum, temporibus Caroli magni, quem illuc orationis causa venisse, dum Santonis moraretur, legimus. Gregorius Tur. lib. de gloria conf. c. 58. docet S. Vivianum quîescere in ecclesia sui nominis, quam, cum inchoata esset ab Eusebio & Emerio ejusdem sedis episcopis, Leontius II. Burdegala ; episcopus absolvit ; quamobrem a Fortunato magnas laudes consecutus est. Hoc in templo erat sepulcrum S. Bibiani ; quod argento & auro tectum fuisse Leontii & Placidinae ejus conjugis sumtibus narrat idem Fortunatus. Exstat adhuc S. Viviani ecclefia Santonis-in suburbio cui nomen dedit, ejusque festum ibi celebratur die 28. Augufti ; alibi quoque colitur, & in dioecesi patronus est ecclesiarum de Pontibus, de Chefia, de Ruffiaco, de Brevilleto, de Valle, de Angiaco, Chervesi, de Baignesseaux, de Bois, Descoyeux, & Eglises, de Coyverts, de Marfaye, &c Rotomagi habet insignem ecclesiam plebanam feu parochialem sub ejus titulo. Meminit Gregorius Turon. libri de S. Bibiano scripti, qui ejus virtutum moles continebat, hoc est miraculorum, maxime erga contractos & aridos : in veteri ms. S. Petri Carnotensis legitur epistola sub nomine S. Augustini ad Bibianum episc. Santonensem, qua respondet litteris quas Bibianus ei per Trojanum diaconum suum transmiserat. Hanc epistolam edidit Mabill. in appendice ad liturgiam Gallicanam.
Baluz, in historia Figiacensis monasterii, quam edidit tom. 2 Miscellan. monet in nota margin. S. Bibiani corpus in hoc coenobio asservari. Hujus sancti vita & miracula habentur in codice 1297 biblioth. Colbert. ex eodem Baluzio.

III. S. AMBROSIUS. - St AMBROISE

Gallia christiana - c. 1056
Solum S. Ambrosii Santonum pontificis nomen nobis notum. In breviario Santonensi legitur S. Bibianum S. Ambrosio successisse ; sed hoc breviarium non est majoris auctoritatis quam vulgati catalogi.

IV. GREGORIUS. - GREGOIRE

Gallia christiana - c. 1056
Hic episcopus eruitur ex actis S. Germerii Tolosani episcopi, quae in lucem protulit Bernardus Guidonis Lodovensis episcopus. Haec acta scripta dicuntur a Pretioso S. Germerii commilitone & convictore. Ex iis vero discimus S. Germerium, qui anno circiter 510. ordinatus eft epifcopus Tolosanus, antea fuisse factum subdiaconum & diaconum a Gregorio Santonensi episcopo. Acta quidem S. Germerii fuisse interpolata vix dubitamus ; at id non vetat quominus pro veris habeantur quae de Gregorio Santonensi episcopo continent. Certe Carolus Cointius in Annalibus Francorum ipsi nullo scrupulo dat locum inter Santonenses episcopos.

V. PETRUS I. - PIERRE I

Gallia christiana - c. 1056
Hic episcopus convenit ad synodum Aurelian. I. habitam an. 511. mense Julio, coactam a Clodoveo magno tunc totius Franciaae monarcha, ad leges ecclesiasticas constituendas pro resarcienda disciplina, quae inter bella etiam pro religione adversus principes Arianos gesta, labefactata fuerat, aut intepuerat.

VI. S. TROJANUS. - St TROJAN

Gallia christiana - c. 1056
Trojanus alius procul dubio a diacono cognomine, qui, ut supra diximus, legitur epistolam S. Bibiani detulisse ad S. Augustinum ; a Gregorio Turon. meruit inscribi sanctorum confessorum catalogo, quorum gloriam Deus multis illustravit signis & miraculis : ejus enim meminit I. de gloria confess. c. 59. In nonnullis vero codicibus manu exaratis legitur Trosianus, & Trophianus, ut notat Theod. Ruinartus in novissima operum sancti Gregorii Turon. editione. Tanta vero erat de santitate Trojani praeconcepta opinio, ut simbrias ejus amphibali plebs certatim avelleret ac diriperet ; salubre putans quidquid ab eo posset habere ; nec immerito,cum ejus virtus in sanandis energumenis frigoriticis, aliisque infirmis quotidie innotesceret. Ipsi tribuitur a Jacobo Sirmondo epistola Trojani episcopi ad Eumerium episcopum Namnetensem ; etsi sedis episcopalis ejus nomen in veteribus codicibus dissimuletur. Eumerius Trojanum consuluerat de puero qui an baptizatus esset nesciebat. Respondit autem Trojanus, & quidem secundum S. Leonis ad Rufticum Narbonen..scribentis sententiam : Statutum noveris, ut qnicumque se baptizatum fuisse non recolit, nec ab alia persona id factum fuisse probatur, baptismum absque ulla dilatione percipiat ; ne a nobis illius anima, si a baptizatis separata furit, requiratur.
S. Trojanus fuit sepuïtus juxta S. Bibianum, ut qui huic conjunctus cœlo, vicinus effet tumulo inquit Greg. Turon. Festus ipsius dies celebratur I. Decembris. Ejus sacrae reliquiae olim in capsa honorifice adservabantur ; sed Calvinistae anno 1568. destructa majori ecclesia, thesaurum reliquiarum expilarunt ;

VII. EUSEBIUS. - EUSEBE

Gallia christiana - c. 1057
Adfuit hic episcopus concilio Aurelianensî II. an. 533 & V. an. 549. quorum canones & acta studiosus lector ex ipso fonte repetat. Aliud concilium a Leontio Burdigalensi episcopo, & ab Eusebio Santonensi viris apostolicis celebratum memorat Baudonivia monialis in vita S. Radegundis reginae, quaae horum episcoporum aequalis fuit ; difficile vero est locum annumque hujus concilii decernere & consîgnare. De Eusebio episcopo ita canit Fortunatus L. 1. carm. 12.

Digna sacerdotis Bibiani templa coruscant,

Quo, si justa petis, dat pia vota fides

Quae praesul fundavit ovans Eusebius olim,

Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit

Cui mox Emerius successit in arce sacerdos,

Sed caeptum ut strueret, ferre recusat onus

Qui precibus commisit opus tibi, papa, Leonti,

Cujus ad hoc votum jugiter instat amor, &C

Sacra sepulcra tegunt Bibiani argentea tecta,

Unanimis tecum quœ Placidina dedit.

Quae super effusum rutilans intermicat aurum

Et spargunt radios pura metalla suos.

lngenio perfecta novo tabulata coruscant,

Artificemque putes hic animasse feras.

Venance Fortunat (530(c)-600) - Poèmes

VIII. EMERIUS.

Gallia christiana - c. 1057
Emerium Eusebio succesorem fuisse datum nos docuit superius Fortunatus : sed quia canonice electus non fuerat, & citra metropolitani consensum consecrationem acceperat, solo Chlotarii regis decreto munitus ; in synodo provinciali a Leontio Burdigalensi metropolitano, & a comprovincialibus episcopis sede pontificia est dejectus, tanquam ambitionis reus ; aliusque in ejus locum subrogatur, sed a Charîberto rege restituitur, ut narrat Gregor. Turon.

IX HERACLIUS.

Gallia christiana - c. 1057
Heraclius ecclesiae Burdigalensis presbyter, a Leontio, post : depositum Emerium, ad cathedram Santonensem est provectus, calculum addentibus ceteris provinciae episcopis. Audîendus ea de re Gregorius Turon. lib. iv. historiae c. 26. Apud urbem Santonicam, Leontius congregatis provinçiœ suœ episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, adferens non canonice eum fuisse hoc honore donatum. Decretum enim regis Chlotarii habuerat, ut absque metropolani consilio.benediceretur, qui non erat praesens. Quo ejecto, consensum fecere in Heraclium [1] tunc Burdigal. urbis presbyterum : quod regi chariberto subscriptum propriis manibus per Nuncupatum presbyterum transmiserunt. qui veniens Turonis, rem gestam beato Eufronio pandit, deprecans ut hoc consensum subscribere dignaretur ; quod sir Dei manifeste respuit. Igitur postquam presbyter Parisiacae urbis portas ingressus, Regis praesentiam adiit, haec effatus est : Salve Rex gloriose, sedes enim Apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam. Cui ille : Numquid, ait, Turonicam [2] adisti urbem, ut Papae illius nobis salutem deferas ! Pater, inquit presbyter, tuus Leontius cum provincialibus suis salutem tibi mittit, indicans amulum ,sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua, ejectum ab episcopatu, pro eo quod praetermissa canonum sanctione, urbis Santonicae episcopatum ambivit. Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco ejus substitatur : quo fiat, ut dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagetur. Haec eo dicente, frendens Rex eum a suis conspectibus extrahi jussit, & plaustro spinis oppleto imponi desuper, & in exsilium protrudi praecepit, dicens : Putasne quod non est super quisquam de filiis Chlotarii regis, qui patris facta custodiat, quod hi epifcopum, quem ejus voluntas elegit, absque nostro judicio projecerunt ! & statim directis viris religiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camerariis suis, qui exactis a Leontio episcopo mille aureis, reliquos juxta possibilitatem condemnarent episcopos. Et sic Principis est ultus injuriam. Haec ad annum circiter 566. sunt referenda.

X. S. CONCORDIUS.

Gallia christiana - c. 1058
Colitur in tota dioecesi die 25. Februarii, sub ritu semiduplici. Vide martyrol. Gallicanum pag, 951 & breviarium Santon.

XI. DIDYMUS.

Gallia christiana - c. 1058
De duobus his episcopis, qui catalogo Santonensi inscribuntur, cogimur filere, quod eorum acta minime sunt nota.

XII. S. PALLADIUS. - St PALLAIS

Gallia christiana - c. 1058
Palladius [3] ex genere quondam divitis Palladii .descenderat, inquit Greg. Tur. de gloria confess. c. 60. Factus episcopus in locum Didymi, construxit sepulcrum S. Martini abbatis Santonensîs, discipuli alterius Martini Turonum episcopi in monasterio cui praefuerat Saliginensi, ut docet Cointius ad an. 752. n. 161. Convenit ad concilium Parisiense IV. an. 573. Anno 580, habita est Santonis synodus, in qua Nantinus Ecolismensis comes, ob varia scelera olim excommunicatus, ad pacem admittitur & reconciliatur, ut refert Greg. Turon. l. V. hist. c. 37. Recensetur etiam Palladius inter patres qui anno 585. concilium Matisconense II. celebrarunt. De S. Pailadii pietate erga

[1Forte is est Heraclius Burdegalensis, quondam Childeberti regis senioris legatus, quem idem Gregorius dicit lib. v. hist. cap. 37. fuisse creatum episcopum Ëcolismensem.

[2Ita omnes MSS. cum editis , praeter Bell. in que legit noster Ruinatus Romanam , quemque scquitur in sua editione. Videsis ejus notam in hunc locum

[3Eum gente Arvenum fuisse dicit Bailletus in vita S. Palladii.

Répondre à cet article

modération a priori

Ce forum est modéré a priori : votre contribution n’apparaîtra qu’après avoir été validée par un administrateur du site.

Qui êtes-vous ?
  • [Se connecter]
Votre message
Ajouter un document

Suivre les commentaires : RSS 2.0 | Atom

Les mots-clés de l'article

pour en savoir plus sur : 17 Saintes - 17e siècle - Abbayes, monastères, églises - Archives ecclésiastiques et paroissiales - Catholicisme - Diocèse de Saintes - Document en latin - Gallia Christiana -

Chercher dans le site

Les plus lus --- Les 50 +

1.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

4.  FAQ & R - Le Forum Aux Questions ... & aux Réponses

5.  Carte satellite Googlemap avec moteur de géolocalisation : rechercher une ville, une commune, un village


5 articles au hasard

1.  1908 - 1909 - Société Archéologique et Historique de la Charente - Bulletins et mémoires - Série 7 Tome IX

2.  1506 - 1589 ? - Bernard Palissy - Biographie

3.  1900 - Bulletin de la Société des Archives Historiques de Saintonge et d’Aunis

4.  1694 et 1726 - Adjudication et bail de ferme des étangs de la seigneurie de Saint-Maigrin (17)

5.  1460 - Guet et garde à La Rochelle : la banlieue est mise à contribution


Les plus populaires --- Les 50 +

1.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Three generations of the Anglo-Poitou family of Vivonne, from 13th century “Poitevin mercenary captain” to 14th century “recalcitrant lady”

4.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

5.  Evolution des prix du 15ème au 19ème siècle - Panier de la ménagère, services, salaires


Brèves --- Toutes

1.  Au château de la Roche Courbon, fête de la préhistoire les 23 et 24 avril 2016

2.  Antiquité-Avenir. Réseau des Associations liées à l’Antiquité - Communiqué de presse

3.  Temples de la Saintonge Maritime : Une histoire mouvementée

4.  2.644.259 visiteurs sur Histoire Passion - Statistiques au 31/12/2013

5.  Archéologie et histoire du fleuve Charente à Taillebourg - Port d’Envaux