Cap. XXXI. – De successione Fulconis.
Successit vero illi in comitatu, sicut ipse in vita sua disposuit, Fulco ejus primogenitus filius, sicut ab antiquis accepimus ; vir magnae fortitudinis et audaciae, et in militia strenuissimus. Qui, inter caetera quae viriliter egit, Pictavenses de terra sua, in quam ad devastandum irruerant, audacter invadens repulit usque Coniacum, fortiter invadendo, rustando et pugnando fugavit, et multos ex eis cepit. Insuper in pago Xantonensi, castrum Mauritanie obsidione, qua dux Aquitaniae illud clauserat et jam fere ad captionem constrinxerat, cum magno suo exercitu illuc perveniens, ad magnum (forte ad manum vel manus) singula liberavit. Obiit vero in senectute bona, MLXXXVII anno ab incarnatione Christi (Idem numeri error exstat in tribus MSS. [1]). Certe conjux Gaufridi Petronilla, pro salute animae suae, monasterium S. Pauli de Botavilla propria pecunia et allodiis fundavit, et in eodem monasterio sepulta est [2].
Cap. XXXII. – De Willelmo Episcopo.
Post Gerardum Arte-mala, Guillermus, Engolismensis natione, patre Gaufrido consule, Petronilla matre, Engolismae natus, episcopatum Engolismae suscepit, vir sapiens et disertus, qui Guillermo Aquitanorum familiarissimus fuit ; qui praedicto praesuli thesaurariam Sancti Hilarii et oblationes altaris Angeliacensis dedit. Dum autem praedictus praesul in extremis laboravit, pro remedio animae ejus altare praedictum dedit Angeliacensibus totum autem capitulum cum abbate concessit, quod duo monachi pro anima pontificis semper in ecclesia substituerentur, quod usque in praesens perseverat. Praedictus vero praesul maximas guerras habuit cum Fulcone fratre suo, et cum illo militari praelio saepe conflixit. AEdificavit Tolveram et Borzai (alias Burzacum). Obiit anno MLXXVI ab incarnatione Christi, XII kalendas octobris ; sepultus est intra ecclesiam cathedralem, a septentrionali parte. Sedit annis triginta tribus [3]
Cap. XXXIII. — De Ademaro Episcopo.
Loco cujus promotus est in episcopatum Ademarus, Frater Willermi episcopi praedicti, natione Engolismensis, patre Engolismensi consule Gaufrido, Petronilla matre, Engolismae natus, Stirpensis ecclesiae abbas, homo mirae simplicitatis, qui cum duce Aquitanorum in Hispaniam contra Saracenos miiitavit. Hic monachos per Engolismensem (quantum potuit) dilatavit. Dicitur etiam quod ipse dixerat se velle unamquamque ecclesiam episcopatus Engolismensis esse prioratum monachorum. Cui indignatus Hugbertus sacrista respondit : « Et nos canonici in singulis ecclesiis Engolismensis episcopatus singulos vellemus esse episcopos. ». Dedit autem cathedrali ecclesiae mansum d’Angunt (alias d’Agunt, hodie du Gond) et prseposituram, quae fere omnia bona sibi usarparat, et septem friscobonae (forte friscingas) in die anniversarii sui. In cujus tempore, promotus est in canonicum dominus lterius Archambaudi, sacerdos civis Engolismensis, militari progenie ortus ; vir siquidem ditissimus super omnes coaetaneos suos, qui, cum episcopus Ademarus a proeposito mille solidos Pictavensium pro acaptamento exigeret, et ipse reddere non posset, praedictus Iterius episcopo mille dedit et mille solidos acaptamenti reddidit, et praeposito et parentibus ejus multa bona contulit. Unde tam episcopus quam praepositus et parentes ejus praeposituram reddiderunt, dederuntque Sancto Petro, et donum istud Urbano papae confirmare fecerunt. Episcopus autem Ademarus sedit annis viginti, mensibus duobus, et migravit a saeculo [4].
Cap. XXXIV. — De successione Willelmi Comitis.
Fulconi vero praedicto Engolismensi comiti successit in comitatum Guillermus, filius ejus primogenitus, dictus Sector-ferri, quem peperit ei filia de... Ounormani Vagena, quae vocabatur Condo. Guillermus iste mediocris staturae et egregiae statutudinis (fortitudinis), ita quod hujusmodi in corpore quantitatis major virtus, ut arbitror, non extitit. Nonnullos enim equites ictu lanceae per clypeum et loricam transfigendo interfecit, et a vulgo dicitur quod ab equo suo persecutione militari numquam praecipitatus decidit. De plurimis vero factis ejus scripto et memoriae ista commendare duximus. Comitatum Marchiae, quem Hugo de Lezignaco, vir prudens et bellicosus, occasione juris hereditarii sibi in proprium vindicare volebat, ab assiduis ejusdem Hugonis impugnationibus, multotiens ad Karrofum ductis plurimis militibus de terra sua electis propriis expensis viriliter defendit. Castellum Sancti Martialis a multis infestationibus, et castellum Assiae a valida obsidione Guillelmi ducis Aquitaniae, magnique exercitus oppressione, sua suorumque comitum strenuitate egregie liberavit. Strenuos et praecipuos viros in tempore suo inimicos habuit, Ardoinum seu Audouinum de Berbezillo, Ademarum de Archiaco, Bardouinum de Coniaco, et multos eorum coadjutores, auxiliis et muneribus Guillermi prioris ducis Aquitaniae fretos, eosque multotiens conflictu bellico, acie ex utraque parte ordinata, aliquando in honore Berbezilli, aliquando in honore Coniaci, vicit et fugavit, et non paucos ex eorum militibus cepit. Sane castellum Benaugium, quod ex parte uxoris suae juris sui erat, et castellum Sancti Macarii, cum homines illius terrae infideles ei abstulissent, illuc perducto exercitu, ad magnum sui honorem in perpetuos usus recuperavit. Eodem tempore, Ademarus, Engolismae episcopus, migravit a saeculo, MCI anno ab incarnatione Domini, pridie mensis septembris. Sedit annos XX, et sepultus est intra ecclesiam cathedralem, a septentrionali parte [5].
Cap. XXXV. — De promotione Gerardi in Episcopum.
Post quem promotus est in episcopum Girardus, natione Normannus, dioecesi et civitate Bajocarum oriundus, patre Giraudo. Qui, cum in civitate Engolisma et Petragorico et in quibusdam castellis circum adjacentibus regimina scholarum habuisset, defuncto Ademaro, Engolismensi episcopo, ob insignem ipsius scientiam et honestam vitam, in Engolismensem episcopum promotus est petitione populi, electione cleri, honoratorum assensu [6]. Qui cum Romam tenderet, audito quod Paschalis papa Concilium congregasset maximum diebus illis, ad jubileum tetendit (ita codex Beslii, at Duceanus habet, maximis dietis ad urbem tetendit, haud dubie emendatius), in quam quamvis tacite venit, tamen residentes episcopos cum domino papa in Concilio invenit. Causa siquidem qua convenerant, talis fuit. Imperator siquidem Henricus papam Paschalem, cardinales et nobiles Romanos ceperat. Hac occasione papa reliquit investituras imperatori quae fiebant per annulum et virgam, et super sacrosancta juravit propria manu et curia ejus imperatorem se non excommunicare pro investituris. Quia vero papa rem illicitam fecerat, deponere se a papatu promiserat, et ad Pontianas insulas habitu religioso exul ire disposuerat, si investituras, salvo sacramento, ad pristinam libertatem, etc ; in qua re nullum remedium a toto Concilio inveniri poterat. Gerardus episcopus requisitus tandem tale consilium dedit, quod investiturae revocari poterant salvo sacramento, ita tamen quod imperator dans investituras non excommunicaretur. Quod consilium omne Concilium laudans, dixit : « Non tu locutus es, sed Spiritus Sanctus in ore tuo. » Placuit itaque papae et toti Concilio, quatenus Gerardus episcopus, per quem Deus Ecclesiae suae tale consilium reseraverat, cum quodam cardinale Diviniaco vel Dunciaco, ad imperatorem dirigeretur, qui voluntatem imperatoris consuleret, quatenus Ecclesiae Romanae investituras exponeret (forte reponeret), alioquin habitum consilium revelaretur. Quod cum in praesentia imperatoris supradictus pontifex Gerardus mirabiliter, perorasset, et a cancellario imperatoris, qui illius interpres erat, singula exponerentur, vehemens tumultus ortus est in curia, ita quod Coloniensis Archiepiscopus [7], qui eum solemniter in hospitio suo susceperat, in Galliis namque discipulus Gerardi fuerat, de vita illius dubitans, dixit « Magister, maximum scandalum generasti in curia nostra. » Indignans autem Gerardus respondit « Tibi sit scandalum, mihi est Evangelium. » Dedit tamen Gerardo pontifici imperator multa munera.
Per idem vero tempus, Willelmus Taillefer, Engolismensis comes, circa finem vitae suae, sepulcrum Domini visitavit, et in reditu apud Dusense monasterium a saeculo migravit, et in eodem monasterio honorifice sepultus est [8] ; et reliquit heredem sibi Vulgrinum, filium primogenitum, qui natus ei (fuerat) de filia Amanni, seu Amaniei Gasconis [9], quae vocabatur Vitapoi. Raimundo filio suo dedit Fronciacum, et Fulconi filio suo Montemauserium.
Gerardus vero, Engolismensis episcopus, cum domino S. Paschali papas adhasisset (papa), qui ad partes Galliarum venerat., cognita (ejus) honestate et praeclara sapientia, ei vices suas prius in Britannia, et deinde Turonensi, Burdegalensi, Bituricensi, Auscitana provinciis commisit [10]. Praeter cœtera quae in legatione eximie fecit, octo Concilia celebravit.
Willermo vero dicto Sectore-ferri, ut diximus, successit in consulatum Vulgrinus, ejus filius primogenitus, homo magnae staturae et pulcherrimae compositionis, prudens et militiae peritus, patiens laborum, timor hostium et arma suorum, et viribus corporis robustus, et cui in militari conflictu et communi certamine fere bene successit. In eleemosynis faciendis, in veneratione et oblationibus ecclesiarum benignus, in castitate et in munditia corporis sui praecipuus, in hostium suorum depressionibus sollicitus ac providus, et per omnia laudabilis, excepto quod proprietatis suae amplificandae cupidus, quosdam terrae suae homines, malas consuetudines imponendo, gravavit. De gestis vero pauca ex multis referemus. In juventute sua, patre suo adhuc vivente et consulatum tenente, sedula strenuitate et quamplurimi laboris ac militiae exercitio, adversantibus Willermo praeclarissimo ac strenuissimo duce Aquitanorum, et Bardone de Coniaco illustris ac benignae largitatis viro, et Audoino de Barbezillo viro bellicoso, castellum Archiaci furtim ablatum de manu Ademari de Archiaco praestantis viri, auxiliis et consiliis felicis memoriae Gerardi, Engolismensis episcopi et Romanae Ecclesiae legati, viriliter recuperavit ; et interim ratione ejusdem discordiae, casamentum et baronia de Mastasio, quae pater suus pro captione sua ad tempus amiserat, ei ac patri suo, praefato domino Gerardo auxiliante, reddita sunt. Patre vero illius Hierosolymitanam viam ingresso, contra Ademarum Rupis-Fulcaudi dominum, magnae audaciae et calliditatis virum, aciem mille militum vel amplius direxit. Tantorum autem ardorem et discordiam interventus praedicti Gerardi sedavit atque terminavit.
Praeterea, Guillermo minore duce Aquitaniae tenente castrum Blaviae, quod pater similiter dictus Guillermus prae obsidione ceperat, et turrem et muros destruxerat, praedictus comes Vulgrinus, congregato magno exercitu et propriis expensis, contra voluntatem praedicti ducis et universae fortitudinis illius reaedificavit ; et ita munitum et inexpugnabile reddidit, quod non solum cuilibet infestationum, sed etiam duci Aquitaniae et ejus exercitui usque in hodiernum resistere poterat. Sane idem Vulgrinus castellum Chabanes et Confolent cum honoribus Ademaro domino Rupis-Folcaudi, qui castella illa juris esse sui ex parte uxoris suae dicebat, et Willermo priore duce Aquitaniae, mirae audaciae et strenuitatis viro, ipsum Ademarum in requisitione illorum omnimodis manutenente, invitis et suo posse adversantibus Roberto Burgundio, Amuria et Rancone (forsan Aimerico de Rancone), cum filia Jordani Eschivati illius terrae domini sine masculo herede defuncti, dedit [11]. Deinde, cum praefatus dux Aquitaniae castella illa dolo et proditione quorumdam Procerum in ipsis manentium occupasset, eo mortuo et filio ejus in principatu substituto, dicto Willermo, iidem Vulgrinus et Robertus Burgundio [12] ea recuperaverunt. Postea vero, cum idem Robertus, dimissa terra illa et sponsa quam nondum nuptialiter templo contulisset, et Willelmo de Mastacio, fratri Roberti domini Montis-Berulfi, cum consilio Vulgrini comitis, terram illam et sponsam concessisset, eidem Willelmo de Mastacio terram illam tenenti secundus Willermus Aquitaniae dux castella, sicut pater abstulerat, auferre tentavit, et se ea capturum Lemovicensi in curia Sancti Martialis publice jactavit, ita quod nullomodo Vulgrinus comes auderet ei se opponere ; quod audiens Vulgrinus, ad defendendum illa castella cum multis militibus et peditibus audacter intravit, et propriis expensis et hominibus ea muniens fere per mensem aggressum praedicti ducis expectavit, qui nequaquam, ut jactaverat, venit ; et inde Vulgrinus, ad urbem Engolismensem veniens, terram illam in pace dimisit.
Hoc etiam tacere nolumus quod cum etiam Vulgrino quartam partem castri Montiniaci et per Braudandi custodiam turris Giraldus de Blavia, qui in castro illo dominium habebat, abstulit [13] ; Vulgrinus ipse, in praesentia Guillermi minoris ducis Aquitaniae et ejus auxiliis fultus, ipsum castellum obsedit, adversantibus Iterio de Villaboe, Bardone de Coniaco, Gaufredo de Rancone, Hugone Bruno de Leziniaco et multis aliis baronibus, tam de Pictaviensi quam de Xantonensi pago, qui contra eum castrum illud munierant, et foras ad praelium non semel egressi, adversus eum et praedictum ducem ac vires eorum fortiter dimicaverunt. Sed tandem innumeris mortibus et longa obsidione et multis assultibus compulsi, quadam nocte furtim castrum dimiserunt et aufugerunt. Quotiens autem et audacter ipse conflixerit, et quos ictus more bellico intulerit et passus fuerit, difficile scribere visum est ; et ita in hac obsidione maxime et in multis aliis bellicose et viriliter egit, quod summus miles prae caeteris diceretur, et fama virtutis ejus, non solum in propinquis, sed etiam in remotis regionibus divulgaretur.
Castello itaque Montiniaci hoc modo quo diximus capto et in manu Gerardi Engolismensis episcopi pro quo ut pote juris et feodi sui existente jam et hominium fecerat, suscepto, turrim altam et robustam in eo aedificavit et ipsum castellum muris undique validissimis munivit. Et vero Engolismensem (ecclesiam) a primo lapide aedificavit (Gerardus [14]) ; in qua reaedificatione supradictus Iterius Archambaudi in constructione parietum expensarum medietatem de proprio suo ministrabat. De proprio suo aedificavit (Iterius [15]) dormitorium, refectoriumn cellarium, presbyterium, januas ferreas ; et contulit praedictae ecclesiae (addendum ecclesias vel terras) de Julhac et de Renenorvilla et de Touzac ; et ecclesiae (legendum ecclesiam) de Julhac, quae manu laica alienata ab ecclesia Engolismensi fuerat, de manu militum qui dicuntur Coquenses [16] ad jus Engolismensis ecclesiae revocavit ; et contulit etiam de proprio ut pauperes viginti quatuor semper alerentur in praedicta ecclesia in unaquaque Quadragesima, et acquisivit duodecim solidos in ecclesia de Touzaco ad tunicas pauperum. Dedit etiam Engolismensi ecclesiae pontificalia ornamenta, quae emit a Bosone Xantonensi episcopo mille solidos, scilicet casulam magnam cum lapidibus undique aurifrizatam, vestimentum cum alba undique aurifrizatum, manipulum et stolas cum lapidibus aurifrizatas, et tunicam ac dalmaticam, in qua sunt depictae aquilae, et quinque solidos in die anniversarii sui. Obiit in senectute sua, MCXXXV ab incarnatione Domini anno, IX kalendas augusti ; et, inter pontifices collatus, juxta pontificem Grimoardum in capitulo sepultus est.
Gerardus itaque, Engolismensis episcopus, aulam pontificibus construxit, et ecclesiae quam, ut diximus, aedificavit, haec munera obtulit : contulit vero textus aureos et magnum textum cum lapidibus nimirum, thuribula deaurata et crucem de argento, duo candelabra argentea, unam capsulam argenteam, unum urceum argenteum, unum calicem aureum, unum deauratum argenteum, quatuor argenteos, duas tabulas eburneas cum argento, duplex argenteum psalterium, duo altaria argentea, et in fine suo thuribulum argenteum, septem capsulas argenteas, et duas eburneas, et duas pyxides argenteas, et unam eburneam, manipulum de argento, unum calicem de argento lapideum, quatuor magnas cruces, tres parvas. Haec ornamenta praedictae ecclesiae intulit : unum pallium auri (miri) operis et magnitudinis et duodecim alia, quadraginta cappas, novem dalmaticas, tres tunicas, septem amictus argenteos et aureos, colarium aureum, quatuor stolas, octo manipulos, quinque albas et unam de affresina [17] ; et centum volumina librorum, vel eo amplius, ut credimus, videlicet scripta Gregorii, Augustini, Ambrosii, Hilarii, Isidori, Cypriani, Gregorii Nazianzeni, Origenis, Hieronymi, Bruni [18], Bedae, Rabani, Boethii, Paschasii, Sidonii, Historiam parvam et Historiam Julii Caesaris, scripta Tullii : et innumera bona ecclesiae nostrae [19] et mensae episcopali contulit. Constituit etiam de proprio suo bono ut tredecim pauperes in mensa pontificis Engolismensis semper alerentur. Tempore cujus et beneficio et auxilio, ecclesia de Corona, Bornetensis (alias Ambornensis) ecclesia, et ecclesia de Grossobosco et de Aulavilla aedificari coeperunt. Aulam pontificibus et capellam et cameram Pictavi aedificavit, et annulum aurei operis cum lapidibus pretiosis ecclesiae Engolismensi dedit ; curtim Varuci in decima, in agricultura et aliis redditibus augmentavit ; aulam Varuci aedificavit muris, vallo aedificatam roboravit, ecclesiam et domos construxit leprosarias ; innumera bona mensae episcopi acquisivit, Varuci, Adiriaci (melius Diraci), Engolismae.
Qui in judicio verax, in responsione discretus, in praedicatione eximius, in allocutione blandus, in proverbiis facetus, tamen circa finem ad Petri Leonis schismatici partes divertit, errori illius favens. Die autem proxima mortis suae, accepimus quod in confessione sua sacerdotibus dixerit, si partem Petri Leonis contra voluntatem Dei ignorans manutenuerit, se confiteri et poenitere ; omnia autem illa quae habebat fere in vita sua, vel ecclesiae dedit, vel pauperibus erogavit. Sabbato autem Missam celebrans maxima devotione et effusione lachrymarum, sequenti die Dominica migravita saeculo, MCXXXVI anno ab incarnatione Domini. Sedit in episcopatu annis triginta tribus, mensibus..., diebus... Et cum (melius quamvis) aliquem capellanum nec gistis sive quaestis, nec hospitiis vexasset [20], uniquique capellanorum sui episcopatus in fine suo unam minam obolum (leg. obolorum) dedit. Et illud magnificum sidus, quod claritate sui partes occiduas illustraverat, proh dolor ! extra ecclesiam quam aedificavit, sub vili latet lapide [ Voir la note E. ].
Cessavit episcopatus usque XIV kalendas julii.
Cap. XXXVI. — De Lamberto Episcopo.
Post Gerardum, Vulgrino tenente consulatum, suscepit regimen Engolismensis ecclesiae Lambertus, natione Engolismensis, vico Palude, patre Fulcherio, matre Leggardi natus ; vir quidem sapiens et discretus et summae eloquentiae et maximae religionis, qui ab Ademaro episcopo sacerdos ordinatus, ecclesiae S. Joannis de Palude capellanus fuerat, qui in ea congregavit conventum fratrum religiose ibi viventium. Processu vero temporum, ecclesiam de Corona a primo lapide aedificavit ; in qua promotus in abbatem de ecclesia S. Joannis de Palude conventum religiosum transtulit in Corona, quos bonis moribus et institutionibus eximiis exornavit, et praedictae ecclesiae multa bona acquisivit ; illam molendinis, sylvis, praediis, pratis ditavit ; reliquiis, libris, ornamentis decoravit [21]. Factus praesul Engolismensis ecclesiae quatuor praedia (in Ducceano codice pallia) dedit et ecclesiam de Magnac acquisivit. Aedificavit in domibus episcoporum quandam aulam in qua est puteus et coquina, et turrem super portam Varuci ; aedificavit ecclesiam Baptisterii de conventu benedictionum. Qui exemplar religionis, justitiae, largitatis, castitatis et eleemosynae omnibus in provincia Burdigalensi fuit.
Vulgrinus vero, cum praedictus dux Aquitaniae junior turrem Geofridi appellatam, ingeniis suis expugnatam et valide captam destruxisset, et aliam turrim dictam Turrim Radulfi de Coniaco, quoniam (melius quam) expugnando antecedentia acquisierat, et suis, ut dicebat, hominibus et propriis expensis munitam teneret, proceres et milites atque populus inde expulsi atque exheredati auxilium Vulgrini ad proprias mansiones et sua jura recuperanda simpliciter (forte suppliciter) expetierunt ; qui congregato quamplurimo exercitu, et viribus procerum ejusdem castelli ac vicinorum baronum eis faventium coadunatis, obsidione turrem circumdedit. Itaque homines, qui eam tenebant, libertatem inde eundi non habebant. Quod audiens commemoratus Aquitaniae dux, exercitum ac vires quantas potuit congregavit, et ad libertatem turris et hominum in ea inclusorum, in honore castri Pontis, non multum longe a turre adduxit. Quod comperiens Vulgrinus et qui cum eo proceres, se ad pugnandum contra adversum exercitum paraverunt. Cum vero ex utraque parte acies ordinatae essent, interventu episcoporum domini Lamberti Engolismensis et Willelmi Guardardi Xantonensis et sapientium virorum, pax et concordia inter ducem et Vulgrinum comitem et proceres castri Pontis ita reformata est, quod Badulfus turrem suam reddidit, et Gaufrido de Ponte, ut suam quae diruta erat reaedificaret, concessit, caeterisque baronibus omnia jura sua habere permisit. Haec ita circa Pontenses acta sunt ; qui castri sui reaedificationem et mansionem, sive bonorum suorum restitutionem, prudentiae et strenuitati Guillermi comitis non immerito universaliter asserunt.
Haec quoque memoriae et scripto commendamus, quod idem Vulgrinus, circa finem vitae suae, laudabiliter ac virtuose egit circa castellum Villaboe. Siquidem lterius de Villaboe, occasione unius partis quam in castello habebat, auxiliis et expensis Gaufridi de Rancone fultus, qui cum militibus castrum intraverat et munierat, Heliae de Coniaco partem et jus dominicum suum quod in castrum habebat illud, praeter turrem quae dicitur Pictavinorum, abstulit, et hanc ablationem et invasionem sibi et sequacibus suis et perpetuo usurpare moliebatur. Quod audiens comes Vulgrinus, quamvis debilis ex infirmitatis oppressione quam fere per dimidium annum sustinuerat, multorum exercitu tam militum quam peditum congregato, honorem castelli Villaboe audacter ingressus est ; ibique per aliquot dies moratus, cum montem in quo castellum situm est contra adversarios vellet ascendere, illi congressum ejus formidantes, quamvis eo plures milites haberent, dimisso castello et turre Pictavinorum quam obsessam tenebant et expugnabant, aufugerunt. Tunc Helias de Coniaco, Bardonis filius, castellum et castelli dominium suum ex integro per manum Vulgrini comitis honorifice recuperavit. Ac demum, paucis de exercitu illo electis, in aulam (forte Mauliam vel Manliam) Vulgrinus comes veniens, quod quidam contra eum imminerent, munitionem illam expugnando cepit et destruxit, quibusdam malefactorum interfectis et detruncatis, et quibusdam in aqua proxima dum fugerent submersis ; et sic burgum illum qui dicitur Maulia (melius Manlia), undique fossis et machinationibus lignorum munitum, destruxit et combussit, ut nec praeter ecclesiam aliquid in eo superstes remansisse viderent. Deinde, fere in eodem mense, coadunata gente tam militum quam peditum, burgum qui dicitur Comac [22], munitionibus atque fortitudine, brevius quam credi potest, bene paratum, contra voluntatem et consilium suorum, quod nemo de genere suo antea hoc facere ausus fuerat, et etiam contra opinionem inimicorum, erexit contra dominum Rupis-Fulcaudi et Vertolii et honores eorum, qui illi maxime adversabantur et inimici existebant. Quo facto, usque ad dimidium annum, totum Rupis-Fulcaldi honorem et gentem in eo manentem pene sibi subjugavit, et juxta Iibitum suum ad finem duxisset, nisi morte praeventus fuisset. Quas expensas apud burgum memoratum et quam multiplices consumpserit, quamque audacter et viriliter honores praedictos et loca in eis munita invaserit, non est facile, ut ipse fecerit, scripto commendare.
Cum autem virtute floreret, et fama ejus militaris virtutis usque ad externas nationes divulgaretur, inimicis suis aliis timore perterritis, aliis vero timore et oppressione defatigatis, atque illius largitas in reficiendis et procurandis honorifice ac devinciendis militibus ampla haberetur, ac donativa illius magnifica, et plusquam se (ipse) secum haberet, abundantia existerent, correptus acutae febris dolore apud castellum Botavillam, convocatis proceribus suis et domino Lamberto Engolismensi episcopo, in cujus manu et dispositione testamentum faciens, jam quinquagesimum et ultra annum perficiens, in comitatu vero vigesimum, ab hac vita decessit, et sepultus est in capitulo S. Eparchii, ad sinistram partem altaris, MCXL anno ab incarnatione Domini, XVI kalendas decembris, et reliquit Guillelmum primogenitum suum heredem sibi, quem peperit ei Pontia filia comitis de Marchia. Dedit tamen duobus filiis suis posterioribus natu, scilicet Fulconi et Gausfrido Martelli [23], quos peperit ei filia vicecomitis Castelli-Airaudi, nomine Amabilis, Mastacium et Usuillam [24].
Cap. XXXVII. — De Guillelmo Taillefer.
Guillelmus vero Taillefer, juvenis elegantis formae, consulatum suscepit, adversum quem Ludovicus rex audivit querelas Lamberti Engolismensis epjscopi, quod comes Engolismensem Ecclesiam vexaret, quae de regalibus bonis fundata erat ; has litteras Guillelmo comiti direxit :
LUDOVICUS, rex Francorum et dux Aquitanorum, Guillelmo Engolismensi comiti fideli nostro salutem et dilectionem. Pervenit ad aures regiae dignitatis nostrae, quod in bonis Engolismensis Ecclesiae manus extendis, quae praedecessores nostri reges eidem Ecclesiae contulerunt, quam et fundarunt. Haec oppressio in nostram redundat injuriam, qui et Ecclesiam Christi debemus defendere et praedecessorum nostrorum eleemosynas conservare. Eapropter fidelitati tuae, per regia scripta mandamus, ut Engolismensem Ecclesiam et bona illius cum amore et honore nostro in omni pace et quiete dimittas, nec amplius vim inferre praesumas. Nos autem cum ad partes (vestras) venerimus, si quid inter vos et Episcopum querelarum emerserit, ad modum et concordiam studiose revocare conabimur [25]. Voir la note F.
Cum autem Ludovicus rex ad Aquitanicas partes veniret, Lambertus episcopus, ut accepimus, dixit regi quod Engolismenses episcopi capellani regum Franciae fuerunt, ex quo Ligerim ad partes Aquitanicas transirent ; quod Ludovicus rex non contradixit. Guillelmus siquidem comes cum baronibus suis multas guerras et vexationes passus est. Ludovico autem rege aggrediente iter Hierosolymitanum, praedictus Guillermus secutus est eum cum maximo exercitu, qui a rege Siciliae et ab imperatore Constantinopolitano honorifice susceptus est et multis muneribus ditatus fuit. Et cum rex Franciae et imperator Alemanniae et omnes fere barones fame et inopia periclitarentur, praedictus Guillermus in pace transiens, salvo exercitu et rerum substantia, Jerusalem venit et egentibus baronibus permaxima dona distribuit.
Tunc temporis, felicis memoriae Lambertus morbo laborans, panem non comedens, per multos dies vixit, et a comprovincialibus episcopis et aliis religiosis personis in infirmitate sua visitatus est. Qui plenus dierum, in senectute sancta, post munitionem (leg. inunctionem) et susceptam Eucharistiam in praesentia fratrum suorum, spiritum Deo reddidit MXXL (legendum MCXLIX) anno, VIII idus junias. Sedit in episcopatu annis XIII, diebus viginti. Cessavit episcopatus usque XIV kalend. julii subsequentis anni. Sepultus juxta caput ecclesiae de Corona, in orientali parte [ Voir la note G. ].
Cap. XXXVIII. — De Hugone Episcopo.
Post quem suscepit electionem, cleri petitione et assensu, Hugo, natione Engolismensis, Rupis-Focaldi oppidanus, Petro patre, Edoarda matre natus, ecclesiae Engolismensis cantor, qui a primaria aetate castitatem et munditiam servavit, etiam verba illa quae bonos mores corrumpunt verecunde vitabat. Fuit humilis in omni actu, in locutione gratiosus, nihil habens rusticitatis admixtum, qui cum parvus adhuc vel habitu esset [26], tamen in praedicatione facundissimus erat. Qui liberalibus artibus imbutus, magistro Gisleberto in Galliis adhaerens, illum maxime in theologia secutus est. Cum autem Gaufridus Burdegalensis decessisset, canonici Burdegalenses vocem suam in electionem dederunt Engolismensi, Agennensi, Pictavensi, Xantonensi, Petragoricensi. Qui cum de electione secreto tractarent, Henricus rex (Angliae et Aquitaniae) se intermiscuit concilio eorum, deprecans quatenus Joannes de Saecli (alias Sechius), magister scholarum Pictavensium, per eos in archiepiscopum eligeretur ; et ipse praesens rex volebat interesse electioni, ne aliquis episcoporum contra voluntatem regis aliquid diceret. Cum vero, rege praesente, praedicti pontifices timido silentio stuperent, solus Hugo Engolismensis episcopus dixit : « Domine rex, nobis, quibus electio juste commissa est, de electione in praesentia vestra tractare non licet ; quandiu autem hic nobiscum fueritis, de officio ecclesiastico et de ordinatione nobis commissa tacebimus, nec amplius qui voce nostra (melius vestra) primo promotus est per nos promovebitur. » Quod audiens rex, cum maximo rancore tristis abscessit. [27]
Comes itaque Guillermus, de itinere Hierosolymitano regressus, maximam guerram cum Rannulfo de Agernac sororio suo [28] habuit. Qui Rannulfus, quadam die, cum magnas militum et peditum copias congregasset et Castrum-Novum capere pararet, praedicto Guillermo cum paucis sibi occurrente, cum illa peditum et militum multitudine ab eo captus est. Item, Arnaldo Bocardi praefatum Guillermum graviter infestante, G. Mandugot (seu Manigot) cum ad auxiliandum illi properaret, a praedicto consule captus et in vinculis redactus est. Idem consul magnas guerras habuit cum Fulcone et Gaufrido fratribus suis, cum Focaudo Archiaci, cum lterio de Coniaco et multis aliis baronibus qui abstulerant ei munitionem Macuriae ; quam obsidens praefatus comes, repulsis inimicis, honorifice suscepit. Illud quoque eximium illi accidit ; nam cum guerram haberet cum Guidone de Rupe-Foucaudi, armata manu intrans castrum Rupis-Foucaudi, quidquid extra turris munitionem invenit, aut ignis combustione delevit, aut rapinis dirupit.
Cumque saepe nominatus cum rege Anglorum ad obsidionem Chosae venisset, contigit quod Hugo Engolismensis episcopus gravissima infirmitate correptus opprimeretur ; quem modum infirmitatis cum astantes medici judicare non possent, multa ignoranter dixerunt. Quantae charitatis praedictus Hugo pontifex fuerit, quam assiduus in lectione, quam benignus erga subditos, dicere nequimus. Ex quo urbem ingrediebatur, cum cathedralibus in choro omnibus horis et maxime in matutinis Deo psallebat communi voce, non gravata episcopali auctoritate ; et fastidiens palatium, in claustro cum cathedralibus frequenter residebat, nisi ecclesiasticae causae traherent illum ; qui maxima bona mensae episcopi contulit. Consilio ejus Ecclesia Engolismensis judiciariam de Julac acquisivit [29].[ Voir la note H. ] Qui homo summae pacis et summae concordiae ex quo ipse discessit, quasi cum eo pax et concordia discessit ; tota civitas in seditionem versa est. Vix sexagenarius, maximo planctu clericorum, lamentatione nobilium, luctuoso gemitu utriusque sexus et aetatis, post munitionem (inunctionem) et acceptam Eucharistiam, obdormivit in Domino, pridie idus augusti, MCLIX anno ab incarnatione Domini. Sedit annis X, mensibus II, die uno [ Voir la note I. ]. Sepultus est intra ecclesiam cathedralem, a septentrionali parte.
Cessavit episcopatus usque ad idus octobris sequentis.
E.
Cette Note dépasserait de beaucoup les bornes que nous nous sommes fixées, si nous y reproduisions tous les documents imprimés que nous connaissons sur l’évêque Gérard II, légat apostolique, qui occupa le siège d’Angoulême de 1101 à 1136, et fut élu archevêque de Bordeaux, postérieurement à la mort du pape Honorius II (1130), par les partisans de l’antipape Anaclet.
La vie orageuse de cet illustre prélat mériterait d’être traitée amplement dans un ouvrage spécial, mais avec plus d’impartialité que ne l’ont esquissée les apologistes trop zélés de saint Bernard, son fougueux adversaire. Ce serait une lacune importante à combler dans l’histoire ecclésiastique du douzième siècle. Outre les nombreuses pièces manuscrites qui se trouvent dans les Archives départementales de la Charente et probablement aussi dans les Archives de l’évêché d’Angoulême et de l’archevêché de Bordeaux, voici la liste des principales sources déjà publiées que l’on pourrait consulter :
1° S. Bemardi opera omnia (curis J. Mabillon), Paris, 1690, 2 vol. in-fol. et autres éditions, en différents endroits, et particulièrement au tome I, Epistol. CXXVI et CXLII et Notes, et à la fin du tome II, aux Vies de saint Bernard, par Ernaldus, abbé de Bonneval, et par Alanus, évêque d’Auxerre.
2° Patriarchium Bituricense, dans le tome II (p. 82 et suiv.) de la Nova Biblioth. du P. Labbe.
3° Chron. Gaufredi prioris Vosiensis, dans le même vol. (p. 301 et suiv.), et dans le tome XII (p. 421 et suiv.) du Recueil des Historiens de Dom Bouquet.
4° Goffridi abbatis Vindocinensis epist., opusc., sermones (cum notis J. Sirmondi), Paris, 1610, in-8°.
5° Chron. Mauriniacense, tome XII (p. 84 et suiv.) du Recueil des Historiens de Dom Bouquet.
6° Orderici Vitalis ecclesiast. Historia, dans le même vol. ; Ordéric Vital appelle Gérard vir eruditissimus.... magni nominis et potestatis in Romano senatu (p. 759).
7° Le traité d’Arnulplus, archidiacre de Séez, puis évêque de Lisieux, intitulé : De Schismate orto post Honorii II discessum, contra Girardum episcopum Engolismensem, dans le tome II du Spicilegium de Dom L. d’Acheri, Paris, 1723, 3 vol. in-fol.
8° Ces différentes sources et quelques autres moins importantes ont été bien analysées par Denys de Sainte-Marthe (Gallia Christiana, tom. II, col. 810, et col. 995 et suiv.) ; il a cependant commis une faute assez grave, en donnant à Gérard le surnom de Blavia. On lit en effet Girardus de Blavia, dans une phrase inintelligible de l’Historien que nous publions ; mais ce passage, évidemment corrompu, qui sans doute a motivé l’erreur, ne peut en aucune manière justifier le savant bénédictin.
9° Clypeus nascentis Fontebraldensis ordinis, par le P. de La Mainferme, Paris, 1684-92, 3 vol. in-8°.
10° Histoire littéraire de la France (par Dom Rivet et autres), tom. XI, p. 596 et suiv.
11° Note sur un Document inédit d’un Évêque d’Angoulême, concernant le diocèse d’Alby, par M. E. Dauriac, dans le Bulletin de la Société archéol. et hist. de la Charente, année 1850, p. 97 et suiv.).
Nous avons publié dans le même Bulletin (année 1846, p. 121 et 199) le fac-simile et le texte d’une charte inédite de l’an 1121, portant cette signature autographe de l’illustre légat : Ego Girardus, Engolismensis episcopus et sanctae Romanae Ecclesiae legatus §. Il paraîtrait, d’après cette pièce et quelques autres documents originaux, que notre évêque se nommait Girard et non Gérard, quoiqu’il soit plus généralement cité sous ce dernier nom, même dans la présente Histoire.
En tête de cette Note, nous avons dit, avec les écrivains qui nous ont précédé, que Gérard fut évêque dès l’an 1101 ; mais cela nous met en contradiction avec notre Historien, qui affirme que ce prélat mourut en 1136, après avoir siégé trente-trois ans et un nombre indéterminé de mois et de jours ; ce qui ne peut nous faire remonter au-delà de 1102. Cette dernière date serait donc celle de l’élévation de Gérard, qui n’aurait eu lieu que plusieurs mois après le décès de son prédécesseur, puisque l’évêque Adémar de Taillefer mourut le 31 août 1101, et que l’année 1102 ne commença que le 6 avril suivant.
F.
Voici la Remarque qui a été faite sur cette lettre de saint Bernard, dans les Notae fusiores du tome 1er de ses Œuvres (col. Ixxx).
« Pro Fratribus De Buxia. Ita legendum , non Brixia. Est autem Buxia silva in Gallia, distans ab Engolisma urbe tribus millibus : in qua silva cum S. Amantius Burdegalensis, reclusus, duceret vitam solitariam, tandem eremus versa est in coenobium monachorum, qui in hac Epist. vocantur Fratres de Buxia, gallice de Boixe, a fundo coenobii. Ita Picardus ex schedis ipsius monasterii, in quibus patet locum ibi a Clarae-vallensibus aedificari coeptum, monachis S. Amantii redditum anno 1153 (Horstii nota). Cum vero ibidem per decem annos commorati sint, ut patet ex praedictis instrumentis, haec Epistola scripta videtur circa annum 1143, quo ibi sunt constituti.
« Sed praestat integram Joannis Picardi notationem huc referre : « Monachi S. Amantii, inquit, ad quos locus spectabat, et cum quibus de ipso litigatum, ut supra vidimus, locum praedictum (scilicet de Buxia) quadam die adierunt ; ibique praesente Hugone Engolismensi episcopo, qui eodem die conventum ibi mandaverat et coemeterium sacrare volebat, contradixerunt, ut nullum ibi divinum celebrarent officium. Ob hoc itaque monachi Clarae-vallenses, super monachos S. Amantii quaerimoniam facientes, apud vicum S. Amantii cum multis viris religiosis, tam abbatibus quam monachis, et compluribus terrae baronibus convenerunt ; ibique monachi Clarae-vallenses et monachi S. Amantii quidquid abbas Clara-vallensis super hac re, justitia dictante, decerneret, se facturos promiserunt.
« Tali itaque conventione facta, Petrus abbas S. Amantii et monachi Clarae-vallenses apud Claram-vallem perrexerunt, ibique abbas Clarae-vallensis, auditis causis utrius que partis, praedictum locum ecclesiae S. Amantii, in manu Petri abbatis ejusdem ecclesiae, praesente domino Hugone Engolismensi episcopo, et Junio abbate de Corona, et Gaucelino archipresbytero de S. Cyrico, benigne concessit ; tali quidem conditione, quod sexaginta marcas argenti monachis Clarae-vallensibus propter aedificia et caetera ab eisdem loco acquisita monachi S. Amantii redderent. Scripsit itaque hoc modo : In nomine Domini. Ego Bernardus Clarae-vallensis vocatus abbas, notum volo esse, quod locum de Buxia, et quidquid in eo habemus, ex dono comitis Engolismensis et Petri Austentii, ecclesiae S. Amantii concessimus. Testes fuerunt dominus Hugo Engolismensis episcopus, dominus Godefridus Lingonensis episcopus, Junius abbas de Corona, frater quoque Philippus prior noster, et frater Gerardus, et frater Gaufridus, monachi domus nostrae. Actum apud Claram-vallem, anno ab incarnatione Domini M. C. LIII. » Hactenus ex Picardo. »
(S. Bernardi opera omnia (curis J. Mabillon), Parisiis, 1690, 2 vol. in-fol.)
Pierre de Saint-Romuald parle de cette affaire de Saint-Amant-de-Boixe, aux années 1143, 45, 47 et 53 de sa Continuation de la Chronique d’Adémar, qui doit faire partie de la présente publication.
G.
II est parlé très-honorablement de l’évêque Lambert dans la lettre suivante, que saint Bernard écrivit au pape Eugène III (Epist, CCLXVIII) :
Ad Dominum Papam Eugemum.
Monet promotionem cujusdam indigni subreptitie factam, adeoque revocandam sententiam.
« Alii vereantur majestatem in vobis, et tremulis labiis ac digitis quod ad rem pertinet, vix ad id unquam longis ambagibus anfractibusque perveniant. Ego certe utilitatem vestram et honorem vestrum tantummodo attendens, rem, ut est, nude et aperte illico aperio ; et sine cunctatione et obvolutione, tanquam uni nostrum, Apostolico, quod opus est, intimare non vereor. Subreptum est vobis, et graviter : quod non dubius affirmaverim. Quis vobis suggessit hominem de ambitione notatum, convictum, condemnatum, ad ecclesiasticam cogere dignitatem ? Quasi non satis per se ipse se ingerere voluisset. Nonne is est, quem sanctae memoriae Lambertus episcopus deprehensum in maleficiis detestandis, quae ipse stimulante ambitione perpetrarat, non solum a gradu in quo erat, sed a spe totius promotionis solemniter, ut debuit, degradavit ? Non est nisi revocare sententiam, et propter anxietatem sanctorum fratrum de Corona, qui pro hoc clamant ad vos, et ob reverentiam episcopi sancti et docti, qui in hac re auctor exstitit ; sed et propter conscientiam, conscientiam dico vestram, non alterius. Unum restat, ut hoc et pro mea conscientia inferam : Irascimini et nolite peccare. Peccatis enim, si non irascimini tanti suggestori mendacii, tam indignae sententiae subreptori. »
Le moine Geoffroy (Gaufridus), l’un des auteurs de la Vie de saint Bernard, cite un miracle que ce dernier aurait fait en Angoumois, en présence de Lambert et de Gérard, évêque de Limoges : « In pago quoque Engolismensi, loco cui nomen est Castellare, post oblationem hostiae salutaris, adstantibus venerabilibus episcopis Lamberto Engolismensi et Gerardo Lemovicensi, puerum ex matris utero claudum et mancum, cujus in modum pilae cubiti cum genibus umbilico, pedes autem natibus adhaesissent, Dei famulo offerebant. At ille singula membra edito prius signo Crucis attrectans, mira facilitate extendit protinus et sanavit. Apprehendens denique manum ejus erexit illum, et dimisit libere gradientem. Populus autem pro tantis nimirum virtutibus, magnis vocibus Dominum collaudabat. Nam et die sequenti in pago Lemovicensi, in vico, quem Sancti Geniani (Alias Germani) nomine vocant, signa per eum plurima claruerunt » ( Vita S. Bernardi, lib. IV, cap. IV, 29, in edit. cit. Operum, tom. II, col. 1141).
On trouvera des détails intéressants sur Lambert, dans les sept premiers Chapitres et dans les Additamenta de notre édition de la Chronique latine de l’Abbaye de La Couronne (Chronicon monasterii B. Mariae de Corona).
Faisons remarquer qu’on lit à la fin du Chap. XXXV de la présente Histoire des Évêques et des Comtes, immédiatement après la relation de la mort de Gérard : Cessavit episcopatus usque XIV katendas julii (p. 52). C’est évidemment une faute du copiste ou des premiers éditeurs, et il fallait écrire usque XVI kalendas junii. Le 16 des calendes de juin, ou le 17 mai de l’année 1136, est en effet la véritable date de l’élévation de Lambert, puisque notre Historien lui-même nous apprend, à la fin du Chap. XXXVII que nous annotons ici, que ce prélat mourut le 8 des ides, ou le 6 juin 1149, après treize ans et vingt jours d’épiscopat.
H.
Geoffroy du Vigeois nous apprend que Guillaume partit une seconde fois pour la Terre-Sainte, mais qu’il mourut à Messine, le 7 août 1179 (et non 1177 ni 1178) : « Octavis S. Martialis, Guillermus filius Wlgrini comes Engolismensis, Ademarus vicecomes Lemovicensis, Oliverius filius Gulpherii senioris de Turribus, cum aliis multis, ascenderunt Hierosolymam. Engolismensis comes, Guillermus Sector-ferri, obiit VII idus augusti, apud Messinam Siciliae urbem » (Chron. Gaufredi prioris Vosiensis, dans le Rec. des Hist., tom. XII, p. 447). Corlieu (Recueil, etc, 2ème édit., p. 66), qui ne parle pas de ce second voyage de Guillaume, fait mourir ce comte en 1177, ce qui est faux, et dit qu’il fut enterré a Saint-Cybard, ce qui est au moins fort douteux.
Voici trois passages du même chroniqueur, relatifs aux deux mariages de Guillaume :
1° « Aliam tamen filiam (Ademari vicecomitis Lemovicensis), quae dicta est Ennua (seu Emma), post obitum prioris viri Bardonis de Coniaco, sibi copulavit Guillermus dux (Aquitaniae), frater Raymundi Antiochias principis. Hanc postmodum rapuit Willelmus Sector-ferri, filius Wlgrini comitis Engolismensis : unde maximum Lemovicensibus proveniret exitium, nisi idem dux brevi obiret, beato Martiale opitulante, apud S. Jacobum » (Ibid., p. 425).
2° « Defuncta priori (uxore Aenore), filiam Ademari vicecomitis duxit (Guillermus dux Aquitaniae) uxorem quae Emina (melius Emma) dicebatur ; hanc rapuit clam Guillermus Sector-ferri, Wlgrini filius, consilio principum Lemovicensium, qui jugum Pictavium super se arctius imponi timebant. Ob quam injuriam Lemovicinos dux subvertere dictans, apud S. Jacobum peregrinus obiens tumulatus est » (Ibid., p. 435). Guillaume n’eut pas d’enfants de cette première femme, qu’il avait épousée, vers 1137, avant d’être comte d’Angoulême, du vivant de son père.
3° « Defuncto Ademaro vicecomite Lemovicensi, sponsam illius Margaretam, sororem Bosonis de Torenna, desponsavit Ebolus Ventadorensis, filius Eboli Cantatoris ; ex qua genuit filiam, quam Matebrunam vocitaverunt. Hanc post Rainaldum Leprosum vicecomitem de Albusson, accepit Eschivard (vel Eschivat), frater Jordani de Chabanes et Bosonis abbatis Stirpensis. Bienno transacto, Ebolus Margaretam relinquens causa consanguinitatis mariti prioris, filiam Guillelmi de Montepislerio Alaaiz sibi copulavit, de qua genuit plures. Margaretae tertius maritus exstitit Guillermus Sector-ferri, comes Engolismensis, multorum pater liberorum » (Ibid., p. 438). Guillaume épousa cette seconde femme, vers 1150 ; et il en eut, entre autres enfants dont nous aurons occasion de parler, Vulgrin III, Guillaume V et Adémar, successivement comtes d’Angoulême après lui.
Il y a quelques autres passages, concernant Guillaume IV, épars dans le même Geoffroy du Vigeois, dans Robert du Mont, continuateur de Sigebert de Gemblours, et dans Benoît de Péterborough ; mais comme les faits qu’ils racontent sont postérieurs à l’époque où se termine la présente Histoire de nos Évêques et de nos Comtes (15 octobre 1159), nous renvoyons la citation de ces passages aux Notes que nous ajouterons à la Continuation de la Chronique d’Adémar.
I.
Il y a ici une petite difficulté chronologique. Si l’évêque Hugues de La Rochefoucauld mourut la veille des ides, ou le 12 août 1159, après avoir siégé dix ans, deux mois et un jour, il aurait donc été élevé à l’épiscopat le 11 juin 1149, cinq jours après la mort de Lambert, décédé le 8 des ides, ou le 6 du même mois ; mais notre Historien se contredit, puisqu’il nous avait déjà prévenu, en mentionnant le décès de ce dernier, que le siège resta vacant jusqu’au 14 des calendes de juillet de l’année suivante, c’est-à-dire jusqu’au 18 juin 1150. Hugues n’aurait donc été évêque qu’à cette époque, et n’aurait occupé son siège que neuf ans, un mois et vingt-cinq jours.
Il est d’ailleurs bien certain que la consécration du successeur de Lambert traîna en longueur. Dans une lettre adressée au pape Eugène III, Pierre de Cluny lui fait connaître que des chanoines d’Angoulême étaient venus le trouver : « Rogantes ut apud majestatem vestram intercederem ; et asserentes, defuncto episcopo suo (Lamberto), se elegisse, nullo de clero prorsus excepto, ac unanimi electione, assensu.... honoratorum et totius populi, idoneam omnino ad officium episcopale personam, praecentorem ipsius ecclesiae. Electionem tam communem, tam concordem Burdegalensi metropolitano se canonice obtulisse, ab eo canonice confirmatam esse ; diem consecrandi ab ipso datam, se ad diem constitutam cum electo suo, ut metropolitanus promiserat, consecrando venisse, sed consecratorem non invenisse. Quibus de causis praesentiam suam subtraxerit, cur promissa non impleverit, nec ab eo acceperunt, et mihi se adhuc ignorare dixerunt » (L. V, Epist. 5). Denys de Sainte-Marthe, qui cite ce passage de la lettre de Pierre de Cluny, ajoute : « Causam tamen ipse (Petrus Cluniacensis) aperit, cum subdit, non videri sibi Burdegalensis metropolitani in hac Engolismensi electione gressus rectos, oculum simplicem, sed magis in ea quaerere quae sunt mercenarii quam pastoris, quae sunt sua quam quae J. C. ; et ut filiali praesumptione loquar, inquit, et quae ab universis pene partium illarum et nostrarum dicuntur, vult, aiunt, Burdegalensis, ita sibi subdere Engolismam, sicut subdidit Xantonas , ut in ecclesiis illis non tam habeat episcopos quam ministros, non tam praesules quam sibi in omnibus obsequentes. Hoc est, aiunt, propositum, haec intentio, haec in istis religio, ut expensis propriis parcat, et suffraganeis episcopis, ut capellanis utens, non suorum, sed eorum penu exhauriat » (Gallia Christiana, tom. II, col. 1004). L’archevêque de Bordeaux, dont il est ici question, se nommait Geoffroy de Loroux (Goffredus de Loratorio), ou de Loriol (de Laureoto) ; Pierre de Cluny en avait fait un pompeux éloge dans une lettre antérieure (L. IV, Epist. 12).

Haut