Vous êtes ici : Accueil -> Grands thèmes d’histoire locale -> Abbayes, monastères, églises et commanderies -> Diocèse d’Angoulême -> 1650 (c) - Gallia christiana - Diocèse d’Angoulême

1650 (c) - Gallia christiana - Diocèse d’Angoulême

D 29 mai 2007     H 22:43     A Pierre     C 0 messages A 1247 LECTURES


agrandir

L’église d’Angoulême - Ecclesia Engolismensis

Page en cours de rédaction

Gallia Christiana (la France chrétienne), est un ouvrage collectif en latin, de date incertaine (probablement du milieu du 17ème siècle). C’est un essai de synthèse de l’histoire religieuse des diocèses, avec de nombreuses références bibliographiques.

Histoire Passion présente quelques extraits de ce gigantesque ouvrage, tirés des pages concernant les diocèses de Saintes et d’Angoulême, et il y aura même probablement une traduction, ainsi que des liens vers les références, si elles sont disponibles en ligne.

L’église d’Angoulême - Ecclesia Engolismensis

ENGOLISMA, licet antiqua civitas, a veteribus tamen geographis, non solum Graecis, sed etiam Latinis nusquam memoratur. Primus ejus meminit sub nomine Iculismae Ausonius celeberrimus orator & poëta, qui seculo IV. inclinato floruit, eamque devium & solum locum appellat in epist. XVIII quod probat urbem tunc infrequentem fuisse, & extra stratam viamque militarem. Sane in antiquis itinerariis nullibi occurrit. In Notitia Galliarum, quam factam volunt quarto seculo definente aut quinto inchoato, legitur civitas Ecolismensium, quae provinciae Aquitanicae secundae est tertia.

Hujus urbis frequens est mentio apud Gregorium Turon. scilicet lib. II. hist c 37. lib IV. c. 51. ubi narrat Theodebertum Childeberti regis filium, in praelio caesum, ad Ecolismensem civitatem sepultum ; libro de Gloria Confessorum c. 101. loquitur de Eparchio Ecolesmensis urbis recluso. Idem scriptor celebrat quinque civitatis hujus episcopos. Corrupte dicta reperitur, Aquelina Aquelisma, Aqualesina, Equolesina, &c Urbs eft Aquitaniae ad Charantonum * fluvium, situ munita sœcunda solo ; gaudet titulo ducatus, habet senelcallum, curiam praesidialem, & eorum qui tributa describunt tribunal ; subestqee quoad temporalem statum parlamento Parisiensi ; sed ut est episcopatus, Burdigalensi subjacet metropoli. Sub ditione sua continet oppida plurima, Coniacum, Castrum-novum, Rupemfucaldi, Montiniacum, Vertolium , Ruffecum, Martonium, Confolantum, Cabanesium, Albam terram, aliasque minores arces, inter quas Varnum episcopale dominium est secundo ab urbe lapide.

Cathedralis ecclesia quae S. Petrum ut patronum veneratur, in Gallicis pro religione tumultibus, a segregibus direpta & diruta, nobile tamen habet capitulum 24. sive dignitatibus sive canonicatibus constans. Dignitates sunt decanus, archidiaconus, cantor, scholasticus & thesaurarius. Dignitatibus & canonicis adde quatuor semipraebendatos. Cantor & scholasticus non ferunt suffragium in capitulo, nisi aliunde fuerint canonici.

Diœcesis 13. archipresbyteratus, & 200. curionatus continet. Sunt in urbe plures tum religiosorum tem monialium familiae, fratrum Praedicatorum, Minorum, Carmelitarum discalceatorum, Capucinorum, &c. Inter monialium urbis, imo diœcesis, monasteria eminet abbatia S. Ausonii ; at de ea & de ceteris abbatiis feorsim agemus.

Episcopus Regis archicapellanus in Aquitania dicitur a Valafrido Strabone. Engolismensium pontificum & comitum historiam edidit Philippus Labbe novae biblioth. MSS. tom. 2. pag. 249. ex incerto auctore, quem canonicum Engolismensem fuisse &circa 1159. vixisse affirmat. Brevem eorum catalogum texuere Corlaeus & Gabriel Carlonius. Multa de illis in Ademaro, ex quibus, ac praecipue ex majoris ecclesiae, aliarumque chartophylaciis ad novam hanc feriem presulum a primaeva ecclesiae fundatione deducendam usi sumus.

Evêques d’Angoulême - Engolismenses episcopi

I. 260 - S. Ausonius.

B. Ausonius Engolismensium apostolus ac primus pontifex, anno circiter ducentesimo sexagesimo ipsis Christum annuntiavit. De illo in hagiologiis & legendariis plurima referuntur, sed incerta pleraque, & fabellis referta. Exstat in nobili S. Ausonii parthenone vitae illius praesulis pervetus historia, in qua illius auctor primo tradit Ausonium Mauritaniae Santonum nobili ex stirpe, parentibus claris at gentilibus prognatum, patre Albino, matre vero Eugenia, quae septuagenaria, angelo praemonente, fiiium genuerit. 2°. Martialem Ausonii magistrum Petro apostolo aequalem fuisse affirmat ; statimque addit hunc sancti Petri discipulum Valeriano imperatori coaetaneum. 3°. eumdem Martialem ut Christi auditorem venditat, moxque Ausonium a Martiali episcopatu donatum, a Vandalis neci traditum affeverat. 4°. Martialem & Ausonium Lemovicae degentes, maritimo itinere Mauritaniam Santonum oppidulum invisisse tradit. Quod quam veritati parum conveniat, nemo non videt. Denique fabulas & commenta congerit, quae Christianam religionem dedecorant, ne dum promovent, quaeque hic referre supervacaneum foret. Ex illis sane monstrosis narrationibus effectum est ut qui de rebus Engolismensibus scripsere , in varias sententias abierint. Alii quippe difficultates omnes vorantes, imo nec intelligentes, haec omnia nullo facto examine, nullo criterio adhibito admittunt. Ita auctor historiae pontificum & comitum Engolismensium , qui sic orditur : Primus episcopus Engolismensis Ausonius fuit natione Xantonicus, patre Albino, matre vero Eugenia, oppido Mauritania natus, a B. Martiale episcopus ordinatus Engolismensis : qui persecutione Vandalica, capitis obtruncatione, martyrium consummavit [Labb. Bibl. MS t. 2 p. 249]. Alii Martialem primo seculo floruisse rati, ad illud Ausonium revocant : quae de Vandalica persecutione in illius actis referuntur ut supposititia & adulterina repudiant. Alii denique Sulpitii Severi & Gregorii Turonensis sententiae album calculum adjicientes, Martialem & Ausonium tertio duntaxat feculo floruisse propugnant, ut Corlaeus. Nostrum non est tantas lites definire, dicere sufficiat tertio seculo, aut etiam tardius, vixisse Ausonium, Engolismensibus ad fidem nondum conversis Evangelium annuntiasse, plurimos ad illud adduxisse, sedem suam apud illos fixisse, denique fidem quam praedicaverat sanguine suo confirmasse, capite truncatum, aut a loci magistratibus in infidelitate obduratis, aut,quod probabilius videtur, a barbaris qui sub Chroco Alemannorum rege irruerant. Passus porro est die XI. Junii. Exstat S. Ausonii parochia extra muros ad Occidentem urbis partem,abbatiae ejusdem nominis subdita, in qua S. martyris corpus tumulatum fuit, quod an. D. M. C. XVIII. e majori ostio basilicae praefatae parochiae, in qua olim erat abbatia praedicta, subtus altare majus translatum est. Calvinistae cum an. 1568. Engolismam occupassent, ecclesiam & monasterium solo aequarunt, & sancti martyris corpus sacrilego consumserunt incendio.

II. c. 400 - Dynamius.

Ab Ausonio ad Dynamium usque, nullus occurrit Engolismensis episcopus ; sive nuili successerint Ausonio, ut indicat historia comitum & episcoporum Engol. cap. I. cum ait : Cessavit episcopatus per tempora multa : sive successorum ejus nomina temporum injuria ad annum usque circiter 400. interciderint : sive tardius, quam vulgo putatur, floruerit Ausonius, eique sine medio successerit Dynamius. De Dynamio vero nihil suppetit, nisi quod ex Paulino refert Gregorius Turonensis histor. Francorum lib. 2. cap. 13. Si hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tolosae, vel Simplicium Viennae, vel Amandum Burdigalae, vel Diogenianum Albigae, vel Dynamium Ecolismae, Damianum legunt tres codices MS.
ac.....utcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius sanctitatis ac fidei, religionisque custodes. Epistolae synodicae praesulum Galliae ad S. Leonem papam I. anno 451. missae subscripsit quidam Dynamius, quem nonnulli nostrum fuisse conjiciunt. Hic rursum sequutum est interpontificium usque ad annum circiter 500.

III. Aptonius I.

Aptonius primum Clodovei capellanus, postmodum, procurante principe, Engolismensium episc. fuit. Novam hic viam terimus, at non immerito. Ante Lupicinum enim admittendum esse Aptonium ab eo distinctum qui Lupicini successor exstitit, suadet tum Ademari Cabannensis, tum historiae comitum & pontificum Engolismensium auctoritas. Ademarus chronici cap. 17. de Clodoveo magno loquens, ubi retulit reportatam ab illo de Alarico rege Gothorum victoriam an. 507. hyemationem in civitate Burdigalensi, Engolismae obsidionem an. 508. addit : Tantam ei gratiam Deus contulit, ut in ejus adventum muri ejus funditus corruerint [1]. Interfectis quoque Gothis qui ibidem erant, ipsam urbem adprehendit, omnemque terram illam subjugavit. In ipsa civitate consecrare fecit in episcopatu venerabilem virum Aptonium capellanum suum, expulso primo episcopo Ariano Gothorum de eadem civitate. Auctor vero historiae pontificum & comitum Engolism. cap. 2. idem habet : Aptonius episcopus, qui capellanus Clodovei fuerat, assensu quoque ipsius Regis episcopus Engolismensis consecratur. Praedictus siquidem Rex Engolismam obsidens, quam nefandissima gens Gothorum occupaverat, etiam pontificatum ipsius urbis sibi usurparerat a tempore B. Ausonii, consilio praedicti capellani sacrosanctas reliquias sanguinis & aqua contra muros extollere fecit,& statim muri corruerunt, captaque civitate, interfectisque Gothis, & expulso Ariano Gothorum episcopo, venerabilem capellanum suum Aptonium consecrare fecit, & in praedicta civitate constituit episcopum ; & sacerdos sacras reliquias sanguinis & aqua cathedrali ecclesiae obtulit, in qua usque in praesens continentur, & maximo honore venerantur. Et certe catholici Regis pietas, & prudentis principis providentia videbantur exigere, ut Gothum & Arianum episcopum in recens subjugata civitate residere non fineret, & in illius locum virum catholicum, sibique omnino devinctum subrogaret. Paucis annis pedum tenuit, obiitque anno circiter 510.

IV. 510 - Lupicinus.

Lupicinus Aptonio, si vera funt quae jamjam protulimus, successit circa anno 510. Primae Aurelianensi synodo interfuit an. 511. interfuit & secundae an. 533. tertiae denique anno 541. subscripsit, non per se ipsum quidem, sed per Egerium presbyterum a se directum. Quo eodem anno vel fequenti ineunte fato functus est, ut ex mox referendis patebit.

V. Aptonius II.

Aptonii seu Abthonii, vel Antonii initia ex historia S. Eparchii pendent. In confesso est apud omnes eruditos obiisse Eparchium an. 581. anno vero suae reclusionis 39. e vivis excessisse ab aequali illius vitae auctore afferitur : Et ut ad extremum veniamus, cum annos 39 in reclusione explevisset, nullo taedio fatigatus, die cal. Jul. emisit spiritum. Reclusum porro ab Abthonio Engolismensium antistite Eparchium afferit idem illius vitae auctor. Iniit ergo episcopatum Abthonius anno circiter 542 . Silentio nequaquam praetereundum aliter habere Gregorium Turonensem, ac conceptis terminis afferere lib. 6. cap. 8. Eparchium anno suae reclusionis 44. obiisse. Unde sequeretur non sub Apthonio, sed sub Lupicino Engolismae reclusum fuisse Eparchium. Ut hunc nodum dissolvant auctores, alii errasse Gregorium afferunt, majoremque auctori vitae illius, ut pote coëtaneo, fidem adhibendam esse ; alii, inter quos doctissimus pater le Cointe, interpolatum fuisse Gregorii textum inferunt. Alii denique ad haec extrema confugere nequaquam necesse rati, cum nostro D. Ruinart conjiciunt Gregorium totum tempus designare voluisse, ex quo Eparchius monasticum habitum susceperat a Martino Sedaciani monasterii abbate, quod & afferere connaturale videtur, & suppositum, omnem difficultatem tollit. Interfuit concilio Aurelianensi quinto an. Christi 549. Sub ejus pontificatu nihil Eparchio fuit illustrius, cujus vitam omittere nefas. Nobili genere apud Petrocorios Ortus, patre Felice, sive Oriolo, matre Principia natus, avum habuit Felicissimum tunc temporis comitem, apud quem diversatus, cancellarius ejus effectus est ; at seculi morum pertaesus, ab aula discessit anno aetatis 15. & in Sidaciano coenobio monasticum institutum amplexus est, ubi patratis miraculis,cum suum nomen jam celebretadum ferre non posset, venit Ecolismam. Hic ab Apthonio episcopo detectus, longius ire nequaquam permissus est. Obtenta ergo abbatis sui & Petrocoricensis episcopi licentia, in ioco, & si non longe ab urbe, secreto tamen , reclusus, mansit per 39. annos. Interea sacerdotii honore ornatus ab Abthonio, tanta virtute enituit, ut ad eum innumeri undique confluerent, ejus disciplinis erudiendi. Hinc ad ejus cellam constructum coenobium , perfectum vitae monasticae exemplar. Tandem virtutibus plenus, miraculis, praesertim in liberandis reis morti addictis celeberrimus, vitam temporalem cum aeterna commutavit an. 581. Abthonius porro noster, aut ejus decessor supra relatus, is est qui ut sanctus colitur 7. cal. Novembr. de quo in hagiologiis : Civitate Engolisma B. Aptonii episcopi & confessoris.

à suivre ...

Abbayes - De abbatiis dioecesis Engolismensis.

IN DIOECESI ENGOL. ABBATIAE SUNT :
- Sancti Eparchii, S. Cybar, ordinis S. Benedicti.
- S. Amantii de Buxia, S. Amant de Boisse, ord. S. B.
- S. Ausonii seminarum, S. Ausony, ord. S. B.
- Coronae, la Courone , ord. S. Aug.
- Cellae-Fruini, Celle-Frouin, ord. S. Aug.
- Grossi-Bosci, Gros-bos, vel Gros-bois. ord. Cist.
- Borneti, Bournet, ord. Cisterc.

Exstat praterea Blanziacum, nunc abbatia secularis. Robertus in diœcesi Engolismensi ponit aliam abbatiam Fontis-dulcis, quam dicit esse ord. Cisterc. femin. Sammarthani eum secuti hanc abbatiam commemorant t. 4. de qua tamen silent in recensione abbatiarum diœcesis Engolism. & merito quidem.

Pièces justificatives - Instrumenta ad Engolismensem ecclesiam spectantia.

I

Ex chartulario cathedral. ecclesiae Engolism.

Gumbaldus Engolismensis episcopus jubet ut quicumque in territorio urbis Engolisma vineas plantare voluerit, pro unoquoque juncto terrae quatuor solvat denarios.

Sanctorum decrevit authoritas......... Propterea igitur ego Gunbaldus qui per donum Dei Aequalismorum ecclesiae episcopus praeesse existo, praevidi naufragium, vel confractam potestatem sancti Petri senioris canonice ipsius civitati, quomodo a paganorum persecutione potestas ipsius ecclesiae erat prostata, & a perfidis christianis erat confusa. Propterea inivi consilio cum canonicis ipsius ecclesiae, vel nobilium laicorum, ut quicumque homo, sive clericus, sive laicus infra duos miliarios circa ipsius civitatis, in ipso territorio, quod sancti Petri potestas adesse videtur, aut militare, aut vineas aedificare voluerit, pro uno quoque juncto, similiter & pro plurimis quatuor denariis in festivitate sancti Petri ad potestatem ipsius ecclesiae per singulos annos post quinquennio transacto reddere censuimus...........Gunbaldus episcopus firmitate a me facta. Eroiginus archidiaconus. Godinus levita. Marcellus levita. Item Froterius claviger S. Petri. Adalramnus praepositus. Item Eroigius sacerdos seu Coraula. Istlo abbas sive claviger S. Eparchii. Gaufleno vicecomite. Adalmando vicario. Data in mense Nov. anno XXV. regnante Carolo filio Ludovico regi.


II.

Ex eodem chartulario

Guillelmus comes Engolismensis cedit ecclesiae cathedrali ecclesiam sancti Bibiani.

Gloriosissimo domino & michi post Deum fortissimum patronum sancto Petro principem apostolorum, cui traditae sunt claves januae celestis, in cujus honore vel pontificium in Equalisma civitate ecclesiae senioris canonicae, ubi domnus Ebulus episcopus rector praeesse videtur. Ergo nunc venerabilis Guillelmus comes, consideravi fragilitatem hujus saeculi......cedo ad praedictum locum sancti Petri, suisque canonicis, in communia fratrum, in pago Sanctonico, in vicaria Pedrezacinse, in villa quae vocatur Tavaniaco, capella mea, quae est fundata in honore sancti Bibiani, cum mansibus & mancipiis dede.... (hic plures villae a Guillelmo comite concessa nominantur, sed sine ulla temporis nota.)


III.

Ex tabular. cathedr. eccles.

Willelmus comes Engolismensis quaedam tribuit ecclesiae cathedrali.

Willlelmus comes beatissimo Petro, in cujus honore mater ecclesia Engolisma in civitate miro labore constructa flavescit, urgente in ea Hugoni episcopo (tribuit) ante festivitatem S. Johannis Baptistae septem diebus & dimidium, duas partes de venda, sicut olim tertiam partem, id est vicecomitalem ipsa sedes habere videbatur.


IV.

Ex eodem tabulario.

Grimoardus Engolism. episcopus dat ecclesiae suae nonnulla altaria & sacristiam.

In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi Grimoardus episcopus Divina ordinante providentia. Notum sit omnium fidelium Christianorum praesentium & futurorum solertiae, quia me superno amore accenso, pro remedio animae meae & omnium catholicorum, ut pius Dominus peccaminum nostrorum maculas tergere & supernis civibus adscisci dignetur, dono atque dimitto altare Equalisimorum matris ecclesiae, quod olim fundatum esse videtur in honore beatissimi Petri apostolorum principe, cum altario S. Michaele, necnon & sancto Stephano, videlicet & fancto Hilario, cum segrestania, hoc est mansus de Tornaco..........Haec omnia superius conscripta ad stipendia fratrum ibidem Domino militantium, ea scilicet conditione, ut quandiu in hac luce permansero, nocturnis horis pro me Psalmum Daviticum decantare studeant, atque in celebrationibus missarum cotidianis diebus propriam missam decantent. Post discessum quoque meum simili modo, sicut mos est, defunctorum ceIebrare non desistant, & omnibus diebus unum pauperem in helemosynam teneant........ absque temporis inscriptione. Sic autem explicit instrumentum : ut manibus meis subterfirmavi, & canonicis ipsius loci adfirmare rogavi, & nobilibus laicis firmari. Similiter disposui tempus per omne ut domum capitis ipsius ecclesias cooperire & gubernare atque exornare procurent. In margine autem legitur : Omnes isti episcopi excommunicatio affirmant. Grimoardus episcopus & lslo episcopus.


V.

Ex eodem tabulario.

1021 - Otgerius canonicus dat ecclesiae cathedrali altare crucifixi.

Initio nascentis ecclesiae apostolorum pedes glomerabantur copia terrena fidelium, quo facilius ubertas frugum coelestium in mentibus foecundans exuberaret eorum ......itaque ego Dei servus S. Petri Engolismensis ecclesiae matris canonicus nomine Otgerius, spem animae meae committens sancto vultui Crucifixo, sancto que altari ad pedes ejusdem Crucifixi fundato in monasterio S. Petri memoratae civitatis, quia utraque Domino annuente a me sunt condita ex proprietate mea, cum consilio timentium Deum volo generalitatem ex hoc perpetuam fieri. Igitur ut perpetualiter deveniat communialiter ad generale dominium omnium clericorum istius loci hoc altare............ S. sancti patris domni episcopi Engolism. Rohonis & omnium clericorum ejus. S. Arnaldi episcopi Petragoric. S. Islonis episcopi Santonicensium ; & omnium clericorum supradictorum episcoporum subscriptio, IV. Kal. Februarii anno M. XXI. ab Incarn. Indict. III.


VI.

Ex eodem tabulario.

1063 - Guillelmus 1. Engolismensis episcopus bona ad hospitalitatem exercendam canonicis concessa, & injuste postmodum ablata restituit.

In Dei nomine ego Willelmus Engolismensis episcopus ad hoc cathedrae episcopali me sublimatum agnovi, ut quod perierat requiram, & quod abjectum reducam, quod erat fractum solidem, & quod pingue & forte custodiam (Ezech. 34. 16). Ego igitur Dominicae praeceptum institutionis pro posse fragilitatis nostrae exequi desiderans, opus eximiae caritatis quod nostrorum anullatum erat incuria praedecessorum restaurare disposui, ministerium scilicet hospitalitatis. Quia enim Dominus in Evangelio, hospes, inquit, eram & collegiscis me ; nudus eram & cooperuistis me ; esurivi & dedistis mihi manducare ; sitivi & dedistis mihi bibere, & coetera (Matt. 25 v 35, 36) hujusmodi, quid aliud innuit nisi ut ad eam caritatis accingamur adoperationem, per quam aeternae beatitudinis sortiamur retributionem. Unde bene a patribus primis institutum, sed male a posteris ordinatum in juste possidentium de manibus hopitalitatis beneficium eripui, & justo ordine canonicis restitui. Ea tamen ratione ut per dies singulos reficiant pauperes, ex quibus unum pro salute animae domni Grimoardi episcopi & defunctorum omnium nostrae congregationis fratrum deputavimus colligendum. Pro peccatis vero & negligentiis vivorum, alium. Nostris vero, salutari pro commemoratione, distinximus tertium. Statuimus quoque ut Quadragesimali tempore omni die tredecim ad refectionem colligantur, quibus devota humilitate ministretur. Statuimus, & hoc perpetuo manere decrevimus in praesentia & adstipulatione domini Andronici Burdegalensis metropolitani, & domini Willelmi episcopi Agennensis, domini quoque Arnulphi Sanctonensis episcopi, & domini Hicterii Lemovicensis episcopi, domini etiam Willelmi Petragoricensis episcopi, regnante D. N. J. C. anno II. regni Philippi regis ; ab Incarn. vero Domini anno M. LXIII. mense III. XI. mensis.


VII.

Ex chartulario S. Maxentii Pictav. cap. CC. XXIII. Pag 287.

1088 - Ademari Engolismensis episcopi charta, de electione Amati in archiepiscopum Burdigalensem, & donis monasterio S. Maxentii factis.

Ego Ademarus Dei gratia Engolismae sedis episcopus, sui Santonas ad sinodum in qua ab omnibus nobis Amatus Burdegalae civitati archiepiscopus electus est ; ubi nobis satis convenienter abbas Adam sancti Adjutoris Maxentii servivit & honoravit. Nobis quoque amore sancti Maxentii placuit ei dare cum consilio clericorum meorum ecclesias de episcopatu meo Florniaci & Uraci ; quarum prima constructa est in honore S. Remigii, alia in honore S. Bibiani. Hoc donum firmavit mecum Achardus archidiaconus meus, & Arnaldus de Porta, videntibus monachis & laicis qui ibi aderant, Imberto cantore, Johanne monacho, Radulpho Grosso, & Johanne Marmoreo.

Sequenti tempore Giraudus capellanus harum aecclesiarum veniens ad monachicum habitum in manu Goffredi monachi, concessit eas pio Adjutori Maxentio, videntibus Arnaldo clerico nepote suo, Audeberto &c. anno ab Incarnat. Domini M. LXXXVIII. praesidente Guillelmo comite in Aquitania.

Sequenti item tempore idem ipse Ademarus sedens in capitulo S. Petri Engolismae, venit ad me Garnerius abba successor Adae ; & ego eis easdem aecclesias cum illa de Montebo quae in honore S. Salvatoris est consecrata, dedi videntibus istis testibus Achardo archidiacono, Rainaldo episcopo Perragoricensi, Ugone abbate, Arnaldo de Porta &c. & multis aliis ibi sedentibus. Hoc donum affirmavit Guido de Roca, cujus juris erat, in camera sua, videntibus Fulcaudo de Salacans, & Guidone Davit. Jordanus de la Branda firmavit hoc donum vidente Giraudo Ulrico ; Stephanus de Jarnac & Goffredus frater ejus ad Vitrac cum missallo aecclesiae, videntibus Goffredo Rotberto, & Audierio de Vitrac. Guido Davit & Osbertus frater ejus ante aecclesiam, videntibus Rotberto Letgerio & Bernardo episcopo, &c. anno ab Incarnat. Domini M. XCVIII. Indictione v. Guillelmo in Aquitania & Philippo rege in Francia.


VIII.

Ex praedicto tabular.

1089 - Ademarus Engolism. episcopus sacrorum custodis nominationem sibi attribuens, a canonicis in jus vocatur, causa cadit, & litis definitioni consensit.

Hoc donum Grimoardi episcopi inviolatum nec contradictum tenuerunt canonici ejusdem ecclesiae sub temporibus trium episcoporum post Grimoardum sibi succedentium. Succedente autem quarto Ademaro Episcopo, XIII. praesulatus ipsius anno, contigit dofunctum esse Ucbertum, qui sacrorum custodiam, quam vulgo segrestaniam vocant, a primis annis Willelmi episcopatus usque ad XIII. dictum superius annum ipsius Ademari episcopi obtinuit. Defuncto igitur Ucberto Ademarus episcopus tentavit sibi usurpare sacrorum custodis constitutionem, tali scilicet modo, ut quem suo arbitrio eligeret, volentibus aut nolentibus canonicis, custodem sacrorum statueret. Quod fieri renitentes canonici, rationem cum eo habuerunt, & ex utraque parte statutus est dies quo utriusque partis causa ageretur. Canonici vero missa legatione ad Petragoricensis & Xanthonicensis ecclesiae clericos, sibi advocaverunt, & quot poterant ex eis convenire fecerunt. Diu igitur ventilata partis utriusque causa, tandem judicatum est, ut quem [quum] ex testamento Grimoardi episcopi in proprietatem canonicorum cesserat ipsius segrestianae possessio, jure etiam corum sacrorum custodis sit constitutio ; ita ut ipsi quem idoneum sciant ad hoc, bonis quidem probatum moribus, sua eligant ex congregatione, quem illius temporis annuente episcopo constituant, &c.

Factum est hoc anno ab Incarn. Dom. M. LXXXIX. in perpetuum imperante Domino Jesu Christo, & in Galliis regnante Philippo, XIV. ejusdem Ademari praesulatus anno, mensc V. mensis ejusdem die XII. Ind. VII. luna XXX. sub testibus & causae utriusque auctoribus Ramnulpho abbate coenobii S. Amandi, Agno quoque priore coenobii S. Pauli sub oppido Botonevillae siti, & Iterio monacho & procuratore coenobii S. Eparchii, Petro etiam priore in coenobio S. Dionysii in valle Montis-morelli positi. Interfuerunt duo ecclesiae Xantonensis canonici Petrus Vitalis & Arduinus, & omnis congregatio canonicorum ejusdem ecclesiae sancti Petri. Assuerunt autem laici, Audoinus Ostendi , & Gauscelmus Raimbaldi , & Gerardus Rcmaldi, & Willelmus Boniparis, &c.


IX.

Ex eodem tabular.

1096 - Prapositura Juliacensis, quae plurimorum malorum occasio fuerat, supprimitur ; ab Ademaro & capitulo exercenda, prout melius judicaverit, assignatur.

In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Ego Ademarus gratia Dei S. Engolism. ecclesiae pontifex humillimus, notum fieri volo successuris & praesentibus, quia adierunt humilitatem nostram ecclesiae, cui Deo authore praesideo, canonici , supplicantes quatenus praeposituram unam quae juris pontificalis erat, communitatis eorum victualibus profuturam concederem. Praepositura ei quidem ipsa per succedentia temporum curricula ad nos usque haereditario more possidebatur, & aperta venalitate distrahebatur. Quod quantum divinis institutionibus adversum fuerit, quam elimanda simonia processerit, quicumque sanum sapit facile dijudicat. Quisquis enim praepositus ambitione haereditativa successione pecunia promovebatur, necessaria diaconus habebatur, & inolita consuetudine ebdomadarius levita in Dominica Resurrectione deputabatur. Propterea in tantum pravae consuetudinis labes pullularat, ut praepositi, maxime suis utilitatibus dediti, communes canonicorum possessiones distraherent, & propriis usibus res distractas applicarent. Super quam sacrilegii injuriam cum canonici persaepe conquesti fuissent, aliquando contigit ut provisor rerum canonicarum fub praeposito canonicus constitueretur consilio episcopi & canonicorum assensu electus. Unde accidit ut homines villicationis illius, malivolo praepositi consensu confisi, in canonicum insurrexerint, mortique tradiderint. Cum autem tantis calamitatibus res fatrum agitari perpenderem, imo ipsam tribulari ecclesiam conspicerem, tactus gravi dolore cordis intrinsecus, fraternis quoque inclinatus supplicationibus, ut etiam simoniaca haeresis quae in hac praepositura adhuc erat residua, ab ecclesia nostra extirpatetur radicitus, habita mecum, imo cum spiritualibus viris & proceribus nostris diligentissima deliberatione, Spiritus sancti cooperante consolatione, in capitulo S. Petri Engolism. praeposituram ipsam in canonicorum transfudi usus, ut ab hodie in perpetuum nulla in eadem praepositura substituatur per quemlibet episcopum persona, nulla exerceatur venalitas, nulla dominetur potestas, sed canonici prout eis melius visum fuerit, communi consilio procuratores, judices, decimarios, vel quoslibet provisores sibi dispensent, & quidquid praepositus suis proprietatibus delegare solebat, canonici suae communitati mancipent. Praeterea pro diuturna praepositorum abusione multi fevi de rebus sanctuarii laicis dati erant, quos pro longa retentacione non pro recognita justitia sicut erant, perpessi sumus, tamen & illud canonicis concessimus, ut in quacumque die a fevatis illis fevos illos extorquere canonici valebunt, extorqueant, & absque ulla contradicttione nostra vel successorum nostrorum possideant. Erat autem haec praepositura in pago Sanctonico, in villa Juliaco, & in quibusdam locis circumadjacentibus. Ut autem donario haec firmior & inviolabilior permaneret, Engolism. comitem Willelmum Tallifer nepotem meum, & Fredelandum iterum nepotem meum in testimonium vocavi, ipsis & videntibus & concedentibus confirmavi, donum sub altare manu mea posui, plures alios ex utraque parte testes adjunxi. Ista fideliter conservantibus pax & nostra pontificalis absolutio ; his autem obviantibus, hoc perturbantibus veniat omnis maledictio, & eis obviet quam propterea fecimus in synodo plenaria nostra sub anathemate excommunicatio, eidemaque nostrae excommunicationis super inquietatores, si qui emerserint, a D. papa Urbano per supplicationem nostram nobis applaudente corroboratio, & a regno Dei nisi resipuerint eliminatio. Feci enim hanc donationem tam pro salute successorum nostrorum, pro ecclesiae nostrae tranquillitate, pro filiorum & carissimorum fratrum nostrorum communi familiaritate, pro extirpanda simoniacae haereseos successiva radice.

Actum Engolismae solemniter, in capitulo S. Petri, & sicut dictum est synodali excommunicatione corroboratum ; anno Dominicae Incarationis M. XCVI. Indict. III. anno pontificatus domini papae Urbani II. qui id ipsum suo confirmavit, VIII. Ademari Engolism. XX. Philippo Francorum rege , Willelmo Tallefer Engolism. comite. ɨ S. Ademari episcopi. S. Baldrici abbatis Burguliensis. S. Marbodi archidiaconi Andegavensis. S. Jordani Cabatnensis. S. Willelmi Tallefer comitis.


X.

Ex supra citato tabul.

Ademari Engolismensis praesulis epistola ad Urbanum papam qua se excusat quod ad Claromontense concilium non proficiscatur, & postulat ut confimet a se definita circa praeposituram de Juliaco.

Domino papae Urbano Engolism. ecclesiae sacerdos indignus Ademarus salutem & debitam obedientiam. Quoniam Arvernis, ubi me vocastis, Pater Reverende, adesse non possum, graviter tolero ; adsum tamen praesens spiritu, per omnia mandatis vestris obediturus, quem gravis incommoditas a vestris modo defraudat jocundis obtutibus. Ut enim verum fatear, praeter illa quae circa nos sunt quotidiana bellorum incommoda, tanta me corporis infirma affecit imbecillitas, aetatis ingravescens ponderavit antiquitas, ut equitandi laborem amiserim, ipsa vita michi pene sit oneri. Excusatam igitur habeat gravedinem, imo impossibilitatem meam vestra paternitas, & compatiatur pedibus vestris prostrato seni discretionis apostolicae mansueta caritas. Praeterea unum quid, domine mi, vestrae suggero paternitati, quem ut dignum est, favoralis exhilarate visitatione rescriptionis. In ecclesia michi commissa, praepositura quaedam fuit, quae ab antiquo & per precium & per ambitionem adquirebatur, & quasi jure haereditario possidebatur. Hanc quoniam praeceptis vestris, ut pote canonicis, obedire volebam, in communes usus canonicorum nostrorum, Deo gratias, in commune viventium in perpetuum profutura transfundens attribui. Et ne de caetero eis auseratur, scripto & excommunicationis nostrae officio confirmavi. Supplico igitur paternitati vestrae, ut particeps sitis ejusdem eleemosinae, ut super inquietatores, si qui emerserint, gladium S. Petri extendatis, & tuitione vestra ecclesiam Engolismensem laetificeris, & respectu apostolico quod canonice petimus corroboretis. Orantem pro nobis paternitatem vestram Dominus ad perpetuam dirigat tranquillitatem.


XI.


[1Haec desumta sunt ex Gregor. Turonico , lib. II. hist, cap. 37.

Répondre à cet article

modération a priori

Ce forum est modéré a priori : votre contribution n’apparaîtra qu’après avoir été validée par un administrateur du site.

Qui êtes-vous ?
  • [Se connecter]
Votre message
Ajouter un document

Suivre les commentaires : RSS 2.0 | Atom

Les mots-clés de l'article

pour en savoir plus sur : 16 Angoulême - 17e siècle - Abbayes, monastères, églises - Archives ecclésiastiques et paroissiales - Catholicisme - Diocèse d’Angoulême - Document en latin - Gallia Christiana -

Chercher dans le site

Les plus lus --- Les 50 +

1.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

4.  FAQ & R - Le Forum Aux Questions ... & aux Réponses

5.  Carte satellite Googlemap avec moteur de géolocalisation : rechercher une ville, une commune, un village


5 articles au hasard

1.  17e siècle - Papier et eaux-de-vie : produits traditionnels de l’Angoumois

2.  1541 - Vars (16) - Découverte archéologique dans un champ

3.  1553 - Rôle de la noblesse de Saintonge

4.  1803 - Description de la Touvre, rivière exceptionnelle

5.  1703 - Cognac (16) : Rôle des fiefs et arrière-fiefs du Siège Royal de Cognac


Les plus populaires --- Les 50 +

1.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Three generations of the Anglo-Poitou family of Vivonne, from 13th century “Poitevin mercenary captain” to 14th century “recalcitrant lady”

4.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

5.  1120 - Cartulaire de l’église d’Angoulême - Terre de Bouchereau à Macqueville (17)


Brèves --- Toutes

1.  Au château de la Roche Courbon, fête de la préhistoire les 23 et 24 avril 2016

2.  Antiquité-Avenir. Réseau des Associations liées à l’Antiquité - Communiqué de presse

3.  Temples de la Saintonge Maritime : Une histoire mouvementée

4.  2.644.259 visiteurs sur Histoire Passion - Statistiques au 31/12/2013

5.  Archéologie et histoire du fleuve Charente à Taillebourg - Port d’Envaux