Vous êtes ici : Accueil -> Chronologie de l’histoire locale -> Chroniques et chronologies -> 751 - 1140 - La chronique de Maillezais (ou de Saint-Maixent) - 2ème (...)

751 - 1140 - La chronique de Maillezais (ou de Saint-Maixent) - 2ème partie

2ème partie : de 1040 à 1140

D 15 décembre 2008     H 22:06     A Pierre     C 0 messages A 1865 LECTURES


Abbaye de Maillezais (85)
Photo : Pierre Collenot - 08/2008

Rédigée au XIIe siècle par un moine de l’abbaye de Maillezais, c’est une chronique passionnante et capitale pour l’histoire médiévale des régions Poitou-Charentes, Aquitaine et Pays de Loire : elle couvre une période allant de 751 à 1140.

Pour les latinistes, pas de soucis. Aurons-nous assez de courage pour en faire une traduction en français, ou la chance d’en trouver une toute faite et bien faite, libre de droits d’auteur ?

Source : Chronique des églises d’Anjou – Paul Marchegay et Emile Mabille – Paris – 1869 – BNF Gallica

Quelques dates repères dans l’histoire de la Saintonge, de l’Aunis et de l’Angoumois :
- Fondation de l’abbaye de Saint-Jean-d’Angely

Les dates en chiffres arabes et les commentaires de la colonne de droite sont ajoutés par Histoire Passion.

En raison de sa taille, ce document est présenté en 2 parties.

Avec la première partie, vous trouverez une présentation de la Chronique de Maillezais par Paul Marchegay.

1ère partie

La richesse de ce document motive à faire quelques travaux d’analyse. Les pages du site pourraient s’enrichir prochainement
- d’une table onomastique (personnes et lieux cités)
- d’une table des abbayes, avec leurs dates significatives
- d’une chronologie des évènements météorologiques
- etc.

Les pictogrammes utilisés pour guider dans le texte

Éclipses Comètes Tremblements

de terre

Gelées Incendies Évènements

insolites

Invasions

normandes

Temps des

croisades

Saintonge Angoumois Poitou

CHRONICON SANCTI MAXENTII PICTAVENSIS.

Date Texte original Commentaires
1042 MXLII. — Ut dictum est, regnum Francorum post Roberti mortem obtinebat Hinricus, filius ejus. Cujus diebus eclipsis solis fuit, pridie kalendas julii, quam [1] fames miserabilis secuta est per totam Galliam, quae maximam partem plebis inaudito mortium horrore consumpsit [2].

Eodem anno fuit dedicatio novae ecclesiae Sancti Florentii Salmurensis, idibus octobris [3].

Fuit eclipsis solis pridie kalendas julii, in natale apostolorum Petri et Pauli, quando eorum martyrium ab omni ecclesia honorabiliter toto orbe celebratur.
1043 MXLIII. — Beatus Rotbertus coepit sedificaremonasterium suum Casae Dei, in honore sanctorum Agricolae et Vitalis, quod ipse primus extruxit et rexit quindecim annis ; qui quantae vitae quantique meriti fuerit miracula testantur. Obiit autem in pace, plenus sanctitate, VIII° kalendas maii, et ei successit Durandus, monachus ejusdem ecclesiae, qui postea Arvernorum, datus est episcopus. Huicquoque, episcopo vivente, Seguinus successit eis tertius, et hoc mortuo Pontius secutus est. Hoc quoque episcopo Podiensi facto, Aimericus successit ; hoc quoque episcopo Arvernorum iterum facto, successit Stephanus.
1044 MXLIV. — Fuit magna fames grandisque mortalitas, ita ut [si] homo aliquis satiatus pergeret quingentos passus iterum mox esuriret et desideraret manducare ; itaque satiatus moriebatur aut vix evadebat mortis periculum.

Quo tempore Agnes comitissa, veniens Pictavis cum duobus filiis suis Petro atque Gaufredo, unaque cum nutricio [4] eorum Gaufredo Martello, suoque marito, cum omnibus Pictavorum optimatibus fecerunt placitum. Deinde unum eorum Petrum [5] Pictavorum ducem ordinatum, alterum in Gasconia transmissum et comitem factum, utrique magna et fortia gesserunt ; habuitque Gaufredus illuc uxorem suam Audeberti comitis Petragoricae filiam, quam postea reliquit causa parentelae.

Eodem anno Tetbaudus, filius Odonis, a Gaufredo comite Andegavorum captus est, XII° kalendas septembris, qui post triduum civitatem Turonorum reddidit [6].
1045 MXLV. — Obiit Theodelinus abba, quem supradiximus abbatem esse Malliaco, qui praefuit triginta et septem annis. Huic successit Humbertus, quindecim annis praesidens in abbatia.
1046 MXLVI. — Hildegardis comitissa Andegavorum obiit, bona et religiosa, et apud Sancti Nicholai monasterium sepulta est, ubi et maritus [7] ejus. Interea mater comitum, Agnes, cum suo marito Gaufredo Andegavim reversa est, ubi, ut fertur, construere fecit coenobium in honore sanctae Trinitatis.

Eodem tempore, incoeptum est monasterium Sanctae Mariae Nucariensis, ubi primus [abbas] Evrardus, Gaufredus, Stephanus, Gauterius.

Similiter in Britannia minore, et in provincia Cornubiae, monasterium Sanctae Crucis Diemperelensis inchoatum est. Illud quoque Sanctae Crucis Talemonensis eodem tempore incoeptum est a domino ipsius castri. Monasterium Sancti Benedicti Nantolii similiter, a domino castri Rufiaci, in istis diebus coeptum est.
1047 MXLVII. — Fuit dedicatio monasterii Sancti Salvatoris apud Carrofum [8].

His diebus post Clementem papam Damasus succedit ; cui Leo nonus papa succedit. Qui dedicationem praecepit fieri et altare sacratum misit, quam fecerunt archiepiscopi et episcopi, numero tredecim, [provinciarum] circumquaque vicinarum ; quam non solum nobilitas monasterii, sed etiam omnium ordinum multitudines christianorum celebrem et nobilem usque in praesenti commemorant. Exstitit autem temporibus Leonis papae et Isemberti episcopi junioris Pictavensis, Guillelmi Acri comitis Pictavorum et Audeberti comitis Marchiae, qui fuit filius Bernardi, qui fuit Audeberti, qui fuit Bosonis, qui Sulpicii, qui fuit Gosfredi primi comitis de Karrofo. In eodem coenobio erat tunc abba Hugo, qui successit Fulcherio ; cui per multorum annorum curricula successerunt Fulcaudus, Petrus, Fulcaudus ; et eodem anno post benedictionem combustum est monasterium cum villa.

Ipso quoque anno consecratum est monasterium Sancti Michaelis ad Heremum, in quo tunc praeerat Ascho monachus ejusdem coenobii ; cui similiter successerunt Theadus, Audebertus, Willelmus, Johannes, Garinus, atque Johannes.

Obiit Odilo, abbas Cluniacensis, sanctitate vitae et merito praecipuus ad Dominum, kalendis januarii. Dormivit autem in senectute bona plenus dierum in pace, nam vixit septuaginta sex annis, ex quibus unum et quinquaginta stetit in abbatia. In cujus locum, jussu suo et electione omnium fratrum, ordinatus est Hugo, nobilis pastor, vitae merito non dissimilis.
1049 MXLIX. — Kalendis novembris, dedicatum est monasterium Sancti Hilarii Pictavensis ; cui consecrationi interfuerunt archiepiscopi et episcopi circa tredecim. Exstitit autem haec dedicatio admirabilis amore patroni nostri beati Hilarii. Istud monasterium magna exparte construxerat regina Anglorum [9], per manus Gauterii Coorlandi. Agnes comitissa, quae eum jussit dedicare, plurimam partem construxit. Quae domina, si in multis Dominum offendit, iterum in multis eum placavit. Nam aedificavit duo coenobia sacrarum virginum : unum Andegavis in honore sanctae Trinitatis [10] ; alterum Sanctonas in veneratione semper Virginis Deique genitricis Mariae. Construxit illud supradictum Vendocini, in honore sanctae Trinitatis, quod multis divitiis et magnis curtis [11] ditavit ; illud etiam Pictavis in honore sancti Nicolai necnon et domum eleemosynariam quae est in foro, ante eamdem ecclesiam.

Per haec tempora, Ainricus duxerat Alim [12], comitissam, supradictorum comitum sororem, genitam ex Agnete, filiam Guillelmi senioris comitis Pictavorum, ex qua suscepit filium, quem vocavit nomine suo Ainricum.
1050 ML. — Ainrico imperatori filius natus est, et a domno Leone papa baptizatus est [13], qui eodem anno excommunicavit Gaufridum Martellum, propter Gervasium episcopum [14] quem tenebat captum.


His diebus, fuit consecratio facta monasterii Sancti Joannis Engeriaci, quam Agnes comitissa fecit facere et alii seniores ; in qua fuerunt quatuor episcopi : Bruno Andegavensis, Guillelmus Engolismensis, filius Gaufredi et pater Fulconis, Isembertus Pictavensis et Arnulfus Sanctonensis. Huic coenobio praeerat monachus Arnaldus, cui successit Gosfredus.

Ainricus rex Francorum duxit uxorem Scythicam et rufam. Tunc quoque Guillelmus, Pictavorum dux et comes, duxerat uxorem nomine Ermenseldim.
1053 MLIII. — Leo papa, Normanrios Apuliam per tyrannidem tenentes, bello aggressus est et superavit.
1054 MLIV. — Obiit Leo papa, XIII° kal. maii ; et successit ei Victor papa.
1055 MLV. — Synodus facta est Turonis. Eodem quoque anno obiit beatus Fredericus, abbas coenobii Sancti Florentii Salmurensis, quod ipse a novo aedificavit post captionem ipsius castri a Fulcone factam, comite Andegavorum, et primus rexit, Deo donante et monachis ibidem Deo militantibus. Praefuit triginta et tribus annis. Hic digne Deo semet ipsum offerens, laudabilem vitae cursum glorioso fine complevit. Cui in regimine pastorali successit Sigo, III° kalendas novembris, non minor virtute et merito, sicut adhuc fratrum fideli narratione noscitur. Floruit namque multa sapientia et scientia apud Deum et hominesj vivens in abbatia quatuordecim annis. Hic iterum plenus sanctitate in pace quievit, V° idus junii. Cui successit Guillelmus, nobiliter natus et nobilis vivens, quadraginta et octo annis vivens in abbatia ; et plenus dierum obiit in pace, III° kalendas junii [15].
1056 MLVI. — Defunctus est Ainricus, imperalor Romanorum ; cui successit Ainricus filius suus, actu et nomine tertius.
1057 MLVII. — Obiit Victor, papa Romanorum ; cui successerunt Stephanus, Benedictus, Nicolaus et Alexander secundus.

Eodem anno civitas Namnetica Gaufredo comiti [16] ab Hoel comite reddita est ; qui non bona usus fide auferre eam illi tentavit, sed vix quadraginta dies retentam turpiter amisit.

Ipso anno rex Francorum, Ainricus Andegavani [urbem] venit [17].
1058 MLVIII. — Willelmus qui et Petrus, cognomento Acer, adunato exercitu, vallavit castrum Murum [18] simul et Gaufredum Martellum inclusit in eo ; ubi inhiando dum aptaret ad bellum exercitum, dolore dysenteriae morbis percussus, reversus est infirmus ; ex qua infirmitate mortuus est, relinquens terrenum regnum. Huic fuit conjuncta in conjugio Ermensendis, quae, amore illius, vovit se viduani et castam permanere usque ad mortem. Huic quoque successit in regno Goffredus, qui jam Gasconiam acquisierat armis et industria ; qui relinquens filiam Audeberti comitis, uxorem suam, causa parentelae, aliam, Mateodam vocatam, accepit in conjugio, de qua tantummodo unam filiam habuit quae fuit uxor Hildefonsi regis, filii Freelandi et nepotis Garsii.

His diebus ita evenientibus, apud Hispanias gestum fuerat horribile bellum inter Freelandum et Garsionem supradictos fratres : qui pro regno Hispaniae inter se invidentes magnum certamen habuerunt, et regnum sanguine fuso, superante Freelando, difformiter diviserunt ; nam Garsio occubuit et ei omnia nolens reliquit.

His diebus erat imperator Constantinopolitanus, Romanus, cognomine [19] Diogena, qui captus est traditione ab Alexio, fratre suo, qui et oculis eum privavit et in mare praecipitavit.

Per haec tempora, in concilio Nicolai papae, Berengarius [20] fuit examinatus de fide catholica.
1059 MLIX.— Per haec tempora, defuncto Benedicto papa, successor ei exstitit Nicolaus, in cujus concilio Berengarius fuit accusatus de fide christiana et post accusationem juravit se credere sicut fides catholica habet. Huic successit Alexander et sedem Romanam regendam feliciter suscepit. Cui similiter respondit [Berengarius] et de fide sua rationem reddidit.
1059 MLIX.— Corpus beati Maxentii adjutoris ostensum est, et conditum ei illud sepulchrum novum et dedicatum, VI° nonas octobris : temporibus Ainrici imperatoris, et nihilo minus Ainrici regis Francorum, et Gosfridi comitis, atque lsemberti Pictavensis episcopi, et Archembaudi archiepiscopi Burdegalensis et abbatis coenobii adjutoris Maxentii.

Per haec tempora Pontius, comes Tolosanus, acceperat Almodim uxorem, sororem Audeberti comitis de Marcha ; quam dedit ei Hugo Pius de Liziniaco, qui eam reliquerat causa parentelae quique ex ea geminos filios habuit, et post Raimundo Barcinonensi eam dedit in uxorem. Vocati sunt autem filii Pontii, Raimundus de Sancto Ægidio et Guillelmus de Tolosa, ex quibus unus exstitit Tolosanus comes, alter Provincianus. Qui Guillelmus, apud Burdegalam, occidit circa centum milites nobiles per traditionem, qui erant de exercitu Gosfridi ducis ; qui traditionem ipsam non potuit diu sustinere, sed cum omnibus optimatibus suis calumniatus est eam, veniens ad Tolosam, et vastavit eam in circuitu et cepit.
1060 MLX. — Goffredus dux Pictavorum, habens guerram cum Hugone Liziniaci, quem [21] obsidens in castello suo et expugnans et vastans omnia in circuitu, quadam die milites comitis forte ad portam castelli occiderunt eum, VIII° idus octobris. Hugo filius suus huic successit, natus ex supradicta Aumode, qui Diabolus vocatus est.

Eodem anno obiit Ainricus rex Francorum, anno ordinationis suae XXIX.

Goffredus quoque comes, filius Fulconis, [obiit] XVIII° kalendas decembris, feria tertia, hora diei prima, monachali habitu prius suscepto ab Airaudo, abbate Sancti Nicolai [22]. Huic successerunt nepotes ejus filii Alberici Contracti, comitis de Gastina, Goffredus et Fulco Rechin.

Ainricus quoque rex duos filios habuit, Philippum Regem et Hugonem ducem, Magnum vocatum, ex quibus Philippus successit patri.
1061 MLXI. — Goffredus et Fulco habentes certamen, cum Gaufredo duce propter Sanctonas, venientes cum magno exercitu, pugnaverunt cum eo in bello etiam : in Aquitania, ubi e contrario Pictavorum exercitus adunatus est ; et ab utrisque partibus magnis animositatibus pugnatum est, sed traditores belli et ceteri signiferi, vexillis projectis, exercitum Pictavensium in fugam verterunt. Quapropter vulnerati multi sunt et plurimi occisi atque nonnulli capti ; unde quidam versibus eam confusionem ita describit, dicens :

Cum de Pictavis bellum sit et Andegavinis

Inque die martis fuit et sancti Benedicti,

Circa forte caputi Wultonnae contigit esse,

Annus millenus tunc sexagesimus unus.

1062 MLXII. — Goffridus dux obsedit Sanctonas civitatem, castris in circuitu positis ; et fame et gladio vastavit, usque quo Andegavenses et cives qui in ea erant se cum suis omnibus in manibus tradiderunt. Inde abiens in Hispaniam, cum multis Vermannis, Barbastam civitatem nomini christiano, cunctis qui erant in ea prius perditis, adquisivit.

Eodem anno luna obscurata est, kalendis augusti.
1064 MLXIV. — Benedictio Sancti Petri Aureae Vallis fuit de crucifixo. Tunc primum canonici coeperunt esse ibi.
1066 MLXVI. — Stella cometes apparuit. Willelmus comes, filius Rotberti supradicti comitis Normanniae, transiens mare conflixit cum Airaudo, pseudo-rege Anglorum, quem devicit cum ipsa gente et terram eandem in suam ditionem recepit. Fertur habuisse in exercitu suo quatuordecim millia hominum. Fuitque in mense octobri ; pridie idus ipsius mensis, et fecit ibi monasterium ubi bellum fuit in honore Sancti Martini monachorum. Aliud quoque constitui jussit in honore Sancti Stephani Cadomi, et ibi monachos iterum posuit [23].
1067 MLXVII. — Herluinus fundavit suum monasterium nobile et aptum monachis [24].

Eodem anno traditio Salmuri castri facta est Fulconi fratri Gaufredi comitis Andegavorum, prima dominica die quadragesimae, V° kalendas martii ; et ipsum fratrem suum tenuit et inclusit captum usque ad mortem [25].

Stella cometa apparuit.

Judicio Dei, juste omnia judieantis, castrum Salmurum horribili incendio combustum est a Guidone, comite Pictavorum, cum ecclesia sancti Florentii sanctique Johannis Baptistae et sancti Petri apostoli ; nihilque penitus remansit de toto suburbio ejusdem caslri, cum domibus extra et intra murum degentibus, quod non incenderetur, V° kalendas junii.

Eodem anno obiit Aimericus, abba Sancti Maxentii et Sancti Leodegarii, cui successit parvo tempore Archimbaudus. Sancto Leodegario super Severini Hugo, nepos Aimerici, erat abba.

Perhaec tempora duxit uxorem Guido comes Aldeardim, filiam Roberti ducis Burgundiae et neptam Ainrici regis Francorum, relicta Matode supradicta. Tunc cepit castrum Lucionense et monasterium Sanctae Mariae Virginis, quod est in eodem castro, combussit, multosque homines ac feminas in eo extinxit.
1069 MLXIX. — Coenobium Sanctae Mariae de Caritate inchoatum est, quod Giraldus monachus nobilis et religiosus, primus extruxit. Monasterium Novum Pictavis inceptum jussu Gaufredi comitis ; monasterium [quoque] Sancti Severini canonicorum in nemore Argenti, et coenobium Sancti Vincentii quod Niolium vocatur.

His diebus Hildefonsus, rex Hispanorum, duxerat filiam Guidonis comitis, ducis Pictavorum [26], quam habuit de Mateode uxore supradicta. Pro qua re exstitit causa et contentio de lege Romana. Quam legem Romanam voluit inducere in Hispaniam et Toletanam mutare ; et ideo fuit factum bellum inter duos milites et falsitate fuit victus miles, ex parte Francorum.
1070 MLXX. —Domnus Gauterius abba, et canonicus ecelesiae Sancti Petri Stirpensis, dormivit in pace aeterna, V° idus maii.

Eodem anno Benedictus abba ordinatur et benedicitur apud Sanctum Maxentium, V° nonas octobris. Quo tempore apud Sanctum Johannem Engeriacum erat Odo abbas ; et apud Malliacum Goderannus episcopus Sanctonensis et abbas, qui successit Umberto.
1071 MLXXI. — Ortus est Goffredo [27] duci, XI° kalendas novembris, Guillelmus filius, qui consobrinus germanus Ainrici imperatoris et secundus [28] Philippi Francorum regis, ex supradicta conjuge ; nata post hunc filia, quam desponsavit Petrus filius Sancii regis Aragundiae.

Ferunt eo tempore eclipsim lunae fuisse in mense octobri.

Petrus Igneus fecit judicium per rogum ardentem.
1074 MLXXIV. — Obiit Alexander papa et in ejus loco ordinatus est Aldebrandus ; et mutatum est nomen ejus [29] Gregorius VII, ad distinctionem aliorum. Defunctus est et Goderannus episcopus, VIII° idus augusti. Cui successerunt in episcopatu Boso, et Drogo in abbatia [30], qui relinquens postea abbatiam inclusit se Cluniaco, ubi et bona morte obiit.

Eodem anno reliquiae inventae sunt et demonstratae pretiosae apud Nobiliacum.
1075 MLXXV. — Pictavis fuit concilium, quod tenuit Giraudus legatus, de corpore et sanguine Domini ; in quo Berengarius, discipulus Aquem Sancius, ferme interemptus est [31].

Fueratque aliud concilium apud Sanctum Maxentium, VII° kalend. julii, in quo erat major Goselinus archiepiscopus Burdegalensis, qui Archimbaudo successit, Willelmus Petragoricus et alii multi. Illud primum fuit VIII° kal. julii et aliud idibus januarii.

Eodem anno donatum est Monasterium Novum, quod esse Pictavis supra diximus, Hugoni abbati Cluniacensi ; in quo coenobio primum abbatem Guidonem constituit, monachis ibidem Domino servientibus. Cui successerunt : Giraudus, Letbaudus, Giraudus, Marquerius.

Similiter Dolensi coenobio Raimundus erat abba ; cui successerunt : Petrus, Johannes, Garmundus, Gauterius, Audebertus, Giraudus, Johannes, Hugo.
1076 MLXXVI. — Rex Philippus fuit hoc anno Pictavis forte.
1077 MLXXVII. — Giraudus coepit aedificare coenobium Sanctae Mariae Silvae Majoris.
1079 MLXXIX. —Hugo episcopus Lugdunensis, et legatus Romanae ecclesiae, tenuit concilium Pictavis, primo die apud Sanctum Petrum et aliq die ad Sanctum Hilarium.
1080 MLXXX. — Fuit concilium Burdegalae, in quo Berengarius reddidit fidei suae rationem et Hugo abbas Sancti Leodegarii fuit depositus ; cui successerunt per ordinem : Philippus, Arnaudus, Otbertus, Tetbaudus.

Eodem anno Ansegisus ordinatur abba Sancti Maxentii, III° kal. octobris. Ipso tempore sanguis fluxit de panibus in multis locis.

Hoc anno perfectus est, introitus monasterii, sicut scribitur in versibus.

Arcu circarum celatur tempus earum,

Anni tunc mille Christi sunt octuaginta.

Istam confratres aulam Domino facientes,

Ad Christum precibus ducat Maxentius almus ;

Qui prius Adjutor baptismi lege vocatur,

Post ne noscatur Maxentius ultro vocatur.

1082 MLXXXII. — Ignis combussit villam istam Sancti Adjutoris Maxentii, unde quidam dolens versibus describit combustionem illam, ita dicens :

Mirificis signis fuit intolerabilis ignis,

Maxenti villae comburens atria mille,

Cuncta monasteria combussit intus et extra.

Urbani festi fuit ignis nocte sequenti ;

Anni tunc Christi mille octoginta duo sunt.

Eo anno apud Karrofum fuit consecratio cujusdam altaris, et demonstratae sunt preciosae reliquiae monasterii ejusdem ; et concilium factum in ipso monasterio. III° idus novembris, fuit eclipsis lunae.

Eo quoque anno monasterium Sancti Petri Malliacensis exustum est ; in quo monasterio electus est Gaufredus, abbas modo Sancti Michaelis de Clusa. Similiter Vindocini post Rainaldum fuit David ; cui successerunt : Bernerius, Guillelmus, Gaufredus.

Eodem anno Cormaricensi coenobio, Wido post Bernardum ; ex quo monasterio vidimus quemdam monachum, nomine Literium, mirae abstinentiae, qui per decem annos nec vinum bibit nec aquam, nisi in sacrificio.

1083 MLXXXIII.— Sanctonas exstitit concilium in quo Ramnulfus eidem urbi ordinatus est episcopus, et Simon, canonicus Sancti Hilarii, Agenno post Arnaldum [32]. Cui successit Giraudus nepos, Isardus, Audebertus.

Lugduno Galliae fuit episcopus Gebbo ; cui successit Hugo ante nominatus Rotlandus, Humbaldus.

Eodem anno terrae motus factus est magnus, XV° kalendas novembris, in die natalis Sancti Lucae. Pars civitatis Pictavis magna cum ecclesia Sanctae Radegundis combusta est.
1085 MLXXXV. — Locustarum multitudines visae sunt insolito.
1086 MLXXXVI. — Obiit Guido qui et Goffredus, comes. Pictavorum ; cui successit Guillelmus filius ejus, quindecim annorum existens. Defuncti sunt Goscelinus archiepiscopus Burdegalensis et Isembertus Pictavinus episcopus ; quorum unus sepultus est in Sancto Cypriano alter in Sanctae Mariae Lucionensis [ecclesia].
1087 MLXXXVII. — Ordinatus est episcopus Pictavensis Petrus, VIII° kalendas martii, et Adam abbas [S. Maxentii], pridie kalendas martii.

Eodem anno translata sunt ossa beati Nicolai Barum civitatem, temporibus Alexandri papae et Ursonis archiepiscopi Canusinae civitatis et Barinae [33] urbis, VII° idus maii, eo quod Myrrea civitas et multae aliae jam diversis terris invasae sunt et tentae a Turcis et paganis.

Ipso quoque anno, Hildefonsus mandavit per omnes partes Franciae ut sibi et suis adjuvarent. Qua de causa multi perrexerunt in Hispaniam et adunati sunt ad Tutelam civitatem et castellum Stellae ceperunt ; inter quos unus, Guillelmus nomine, major ceterorum interfuit, quem vidimus, et erat Normannus.

Eodem anno obiit Victor papa.
1088 MLXXXVIII. — Ordinatus est Urbanus papa.

Eodem [anno] obiit Audebertus, comes de Marchia ; cui successit Boso filius ejus. Ipso anno inceptum est coenobium quod vocatur Casale Sancti Benedicti, in Burgundia, ubi primus abbas Andreas fuit et post eum Giraudus.
1089 MLXXXIX. — Amatus tenuit concilium Sanctonas, IV° novembris, in quo idem elevatus est archiepiscopus Burdegalae.

Ipso anno obiit Giraudus Hierosolymita, sepultus ante portam monasterii, V° nonas maii.

His diebus capta est Valentia in Hispania a Roderico comite.
1090 MXC. — Petrus, episcopus Pictavorum, ordinavit multos ; inter quos H. ordinavit cum multis aliis, qui ad benedictionem cujusdam ecclesiae ad Castra cecidit de fabrica unde faciebat sermonem.
1091 MXCI. — Boso, comes de Marchia, occisus est Confolento castro. Huic succedit Aumodis, soror sua, quae habuit de Rotgerio comite duos filios. Obiit Odo, abbas Sancti Johannis ; cui successerunt Ansculfus et Ainricus. Similiter obiit Bertrannus abbas Sancti Juniani ; cui successit Goffredus, huic Radulfus.

Eodem anno inceptum est coenobium Sanctae Mariae quod vocatur Fons Gaubaudi [34], in confinio Pictavis et Biturigae civitatum, a beato Petro abbate cognomine Stellae. Item obiit Ansegisus Majori Monasterio, Guido Monasterii Novi, Goffredus Lucionensis, cui successerunt : Rainaldus, Daniel, Giraudus, Girbertus. Eodem anno benedictio fuit coenobii Sancti Petri Stirpensis, et festivitas beati Gauterii instituta est celebrari de transitu.
1093 MXCIII. — Germundum castrum factum est, causa contentionis Gelduini et Ebbonis fratrum, a Guillelmo comite et eodem Gelduino.

Eo anno monasterium beati Adjutoris Maxentii coeptum est a fundamento novum, adjuvante Domino et concedente, in pulchriori opere et meliori, XV° kalendas julii. Ipso anno Rotbertus reliquit abbatiam et Garnerius ei successit ; et apud Burdegalam fuit concilium.
1094 MXCIV.— Germundum castrum destructum est ; et [dux] Guillelmus duxit uxorem Philippam nomine, filiam Willelmi comitis Tolosani et neptem Raimundi de Sancto Egidio.

Eodem anno Urbanus papa Placentiae tenuit concilium.
1095 MXCV. — Obiit Giraudus, abba bonae memoriae Silvae Majoris, VIII° idus aprilis ; cui successerunt Guillelmus, Alerannus, Goffredus, item Goffredus. Eadem nocte qua defunctus est, visae sunt stellae cadere de caelo in modum facis.

Eodem anno fuit magna siccitas, ab VIII° kalendas aprilis usque XVII° kalendas septembris ; quam secuta est sterilitas terrae et penuria panis et omnium fructuum. Visa et audita signa multa et sonitus aquarum sunt.

Urbanus papa tenuit concilium, III° idus novembris ; et inde Lemovicas veniens, deposuit Umbaldum episcopum ejusdem urbis. Item eodem anno coepit locus Sanctae Mariae ad Cellum florere miraculis ; coepit et Radulfus monachus Sancti Jovini suos et sua loca instruere.
1096 MXCVI. — Urbanus papa, veniens ad festivitatem Sancti Hilarii, fuit Pictavis et benedixit Monasterium Novum, VI° kal. februarii. Post haec perrexit Andegavis et benedixit monasterium Sancti Nicolai. Inde abiens Turonis tenuit concilium, in monasterio Sancti Martini, in quo inter alia restauravit abbatiam Sancti Mauri et praecepit habere abbates, et primus fuit Giraudus. Huic successerunt Petrus, Rannulfus. Inde reversus est Sanctonas civitatem et celebravit ibi sanctum Pascha. Et inde remeavit Romam ; et in eundo remeavit Nemausum civitatem, ubi item tenuit concilium et reconciliavit Philippum regem Francorum. Ubicumque fuit, praecepit cruces facere hominibus et pergere Jerusalem et liberare eam a Turcis et aliis gentibus.

Ipso anno apparuit signum crucis in coelo, VII° idus augusti, quod multi docuerunt ; et jussu ipsius papae multi nobiles et ignobiles, divites et pauperes, de omnibus terris, unam eamdemque voluntatem habentes, perrexerunt in viam Sancti Sepulchri et coeperunt omnia relinquere. Inter quos, ex ipsorum numero qui nobis noti fuerunt, hii praecipui extiterunt : Raimundus comes Sancti Ægidii, et episcopus Ademarus Podiensis ; Hugo Magnus et dux, frater regis Philippi, Rotbertus comes Normanniae, et comes Stephanus, et comes Flandrensis Robertus [35], et dux Godefredus et comes Eustachius, frater ejus, nec non Bauduinus eorumdem germanus, aliique comites et barones multi, Gasto Gasconus et caeteri quos mihi nominare non occurrit.

In Hispania, ipso anno, subacta est Osca civitas ; et rex Petrus Aragundiae pugnavit, cum quinque millibus militum et viginti millibus peditum, contra centum millia peditum Moabitarum et novem millia militum. Fuerat enim possessa civitas cum aliis civilatibus Hispanias [spatio] trecentorum annorum et eo amplius. Hoc bellum et victoria, Domino donante, facta est mediante novembri mense.

Hoc eodem anno devicerunt Moabitae Hildefunsum, regem Hispaniae, et nonaginta milites occiderunt. Eodem anno obiit Audebertus, Bituricus episcopus, et ei Leodegarius sueccssit in episcopatu. Sanctonas fuit concilium, ubi imperatum est omnibus vigiliis apostolorum jejunare.
1097 MXCVII. — Amatus episcopus consecravit Oscam civitatem ad opus Domini, et paganorum synagogam ad Pascham, quae fuit illo anno idibus aprilis. Eo anno fuit ipse captus a comite [36], et fuit magna nebulatio frumentorum in mense maio.

Item acta sunt tria bella in via de Jerusalem cum Turcis, in quibus christianos usque ad internecionem persecuti sunt occulto Dei judicio. In primo bello Lumbardi seu Longobardi et Alamanni, cum Rainaldo domino suo perierunt in quodam castro Exeregorgo, in die dedicationis sancti Michaelis. In secundo Petrus Eremita et Gauterius intrantes Civintot, quod est supra Nicaenam civitatem, confestim venerunt illic Turci et omnes occiderunt ; solus Petrus evasit, et hoc factum estin mense octobri. Haec facta sunt in pracedenti anno millesimo nonagesimo sexto ab incarnatione Domini.

Deinde, in sequenti anno MXCVII°, alii principes venerunt Constantinopolim et in Sclavia, et fuerunt in magna persecutione cum hominibus imperatoris. At Boaraundus et Tancredus et Guillelmus, frater ejus, et multi, postquam acceperunt cruces, persecuti sunt Turcopolos et Pincinnatos et vicerunt et superaverunt, in quarta feria quod est caput jejunii.

Deinde in alio bello Turci et Pincinnati et Comani et Sclavi, Visi et Athenasi omnes contra christianos erant ; et quodam die episcopum Podiensem acceperunt et per vim perdiderunt et a christianis superati sunt. Tandem ergo, kalendis maii, concordes et unanimes effecti [sunt] cum imperatore Alexio, causa sanctae expeditionis.

Collecti itaque principes et consociati firmiter, mediante maio, pugnaverunt apud Nicaeam civitatem , cum Turcis et interfecerunt innumerabilem multitudinem Turcorum ipsamque, quae est caput totius Romaniae urbs, et multa alia [castra] ceperunt. Fueruntque in obsessione illa per septem hebdomadas et in die Ascensionis, pridie idus, coeperunt primum invadere. Fueruntque vulnerati multi et martyrizati ; quorum, inter duas pugnas, ceciderunt tredecim millia christianorum et ducenta millia Turcorum.

Eodem anno apparuit stella cometa, pridie nonas octobris, per septem noctes, fuitque terrae motus III° idus octobris. Mense novembri fuit magna perditio seminum, partim ex vermibus, partim ex pluviis ; et flumina creverunt magna et castella et vicos et homines necaverunt, maxime pedites [37].

Fuitque bellum aliud, primo die julii, contra trecentos et sexaginta millia Turcorum, Saracenorum, Publicanorum, Persarum et Agulanorum. Ferunt quod in quinque generalibus bellis Deo opitulante triumphaverunt, acceperunt quadraginta et unam principales civitates et ducenta castra in Romania et Suria ; et post haec omnia, XII° kalendas novembris, obsederunt tres partes civitatis Antiochiae.
1098 MXCVIII. — Fuit bellum cum Turcis, V° kalendas januarii et idibus februarii ; fueruntque christiani septingenti et Turci viginti quinque millia. Fuit et aliud bellum ubi amiralii duodecim sunt occisi, post Pascha, quod fuit isto anno V kalend. aprilis. Acta sunt haec mense aprili et maio. Subacta est Antiochia intrante tertia die mensis junii, in die jovis.

Tertia die post haec obsessa est civitas a Curbalando, qui adduxit trecenta sexaginta quinque millia, excepto amiralio Hierosolymitano, qui fuit cum sua gente, et rege Damasci cum suis, et rege Aleph similiter cum suis ; et ita fuit exercitus circa Antiochiam per undecim dies. Tandem visione Domini Jesu et sanctae Mariae sanctique Petri apostoli confirmati, et visione et revelatione simul sancti Andreae apostoli et repertione lanceae Domini nostri Jesu Christi, acceptis poenitentiis et processionibus actis, construxerunt acies suas principes christiani contra Curbalam et illam in numerabilem gentem Turcorum, Arabum, Saracenorurn, Publicanorum, Azimitarum, Curtorum, Agulanorum et aliarurn multarum quae nominari nec numerari poterant. In prima acie fuit Hugo Magnus, cum Francigenis et Flandrensi comite ; in secunda vero dux Godefridus cum suis ; in tertia Robertus Normannus cum suis ; in quarta autem Ademarus, cum lancea et cum exercitu suo et exercitu Raimundi Sancti Egidii ; in quinta Tancredus et Gasto cum Aquitanis. In sexta fuit Boamundus cum suo exercitu, episcopi et clerici revestiti simul cruces in manibus tenentes. Septimam aciem fecerunt ex aliis coacti, quam duxit Raimundus comes. Postquam tenerunt sancti martyres Demetrius, Georgius et Theodorus, quos Dominus promiserat mittere in auxilium eorum, cum sancto exercitu, versi sunt in fugam et fugerunt inimici Dei victi. Et hoc bellum factum est IV° kalendas julii. In illa fuerunt inclusi per viginti et septem dies, et obsederunt per octo menses, et post captionem requieverunt per quinque menses et dimidium.

Ad festivitatem omnium sanctorum adunati, ceperunt viam Sancti Sepulchri. Acceperunt prius Albariam [38], postea Mairam, III° idus decembris. In qua iterum ita anxiati sunt ut carnes Turcorum manducarent ; et ibi morati sunt per unum mensem et quatuor dies. Inde venerunt ad castrum Capharda. Deinde, IV° idus januarii, exierunt inde et devenerunt in castrum quoddam ; et de villa in villam usque ad festivitatem Purificationis Beatae Mariae, quam celebraverunt in quodam castro ubi venerunt, de Camela et de Tripoli, ad Raimundum comitem Sancti Ægidii. Inde venerunt, VI° kalendas martii, ad Archas, ubi fuit judicium de lancea Domini, VII° kalendas aprilis ; et inde [ad] Tortosam et Maraclea quas possederunt. Alii dux Godofredus et Flandrensis comes ceperunt Gibellum.

Eodem anno inventum est corpus sanctae Pecinnae. Coelum apparuit rubicundum, VI° kalendas octobris. Terrae motus, III° nonas octobris fuit ; et lunae eclipsis fuit III° idus decembris.
1099 MXCIX. — Beati Agapii corpus inventum est in ecclesia Sancti Saturnini martyris, in qua idem sanctus Agapius, cum suis monachis, et beatus adjutor Maxentius Deo militavit abbas post ipsum, sicut in vita ejus clarius legitur. Nova effecta a fundamentis, hoc eodem tempore fuit sacrata, idus martii.

Raimundus, comes Sancti Egidii, exivit de civitate Maira, idibus januarii, et venit ad castrum Capharda ; ibique junxit se cum eo comes Rotbertus Normanniae, Rotbertus Flandrensis et dux Guodefredus. Venerunt usque Liciam civitatem, sequentes Raimundum Sancti Ægidii, ibique Boamundus separavit se ab aliis et reversus est Antiochiam ; indeque tendentes, venerunt Tripolim et ibi pugnaverunt contra Turcos et maximam partem occiderunt. Alio die equitaverunt ultra vallem Edissem et inde ad castrum Archae, quod tenuerunt obsessum per tres menses uno die minus, ibique pascha Domini celebraverunt , III° idus aprilis. Fecerunt placitum cum rege Tripuli et discesserunt a castro et pervenerunt in sexta feria, V° idus maii. Postea discesserunt a civitate veneruntque ad castrum Betholon, deinde Gibelon et inde ad civitatem Barut, et de illa ad Sagittam et de Sagitta civitate ad civitatem Sur, de civitate autem Sur ad Acram civitatem et de Acra ad Caiphas. Indeque pervenerunt ad civitatem Caesaream, ibique Pentecostem celebraverunt, IV° kalendas junii ; unde venerunt ad civitatem Ramam et ibi ordinaverunt episcopum.

Et inde venerunt laetantes Jerusalem, V° idus junii, eamque robustissime prope muros civitatis obsederunt. Robertus Normannus obsedit eam a septentrione et juxta eum Flandrensis comes Rotbertus, a meridie comes Raimundus Sancti Ægidii. V° idus, fecerunt bellum. IV° idus aggrediuntur civitatem et minorem murum straverunt et unam scalam ad majorem erexerunt, et super suis ensibus ac lanceis cominus pugnabant. Fuerunt in illa obsidione per decem dies in magna siti et fame, et fecerunt processionem circa civitatem et postea fecerunt duo lignea castra et, VII° idus, deportaverunt ad civitatem. VI° idus et V° et IV° et III° [39] aptaverunt machinas, et pridie aggrediuntur mirabiliter civitatem usque in noctem. Sexta feria, summo mane, undique aggrediuntur eam ; et nimis stupefacti erant usque venit illa hora in qua Dominus noster Jesus Christus passus est in ipsa civitate mortem. Tunc expugnata est et subjugata, [et] quamvis pugnassent fortiter nisi per voluntatem Dei intraverunt. Primus qui intravit miles exstitit Letot [40], secundus Guodefredus dux, tertius Eustachius comes frater ejus.

Octava postquam civitas capta fuit, celebraverunt festivitatem ereptionis per omnem civitatem Jerusalem ; et elegerunt principem Guodefredum, qui expugnaret paganos et custodiret christianos. Similiter, in loco patriarchae elegerunt Arnulfum, in festivitate sancti Petri ad vincula. Aliud bellum fecerunt apud Ascaloniam, pridie idus augusti, cum amiravisso Babiloniae, ubi sexaginta millia erant. Sic dictum fuit, et tamen nemo scivit numerum nisi solus Deus.

Eo anno fuit factum Romae concilium, quod novissime tenuit Urbanus papa, VII° kalendas maii, in quo confirmavit viam Sancti Sepulcri Domini nostri Jesus Christi ; et decrevit in ipsa synodo, omni feria sexta, jejunare pro peccatis suis omnibus christianis et maxime pro illis [de] quibus non confessi sunt immemores.

Eodem anno, obiit ipse papa, III° kalendas Augusti et ei successit Paschalis secundus.

Pictavis, ecclesia Beatas Radegundis, in qua ipsa jacet humata, XV° kalendas novembris, dedicata est. Casibus Vicecomitis ecclesia sancti Nicolai similiter sacrata est.

In Hispania, apud Valentiam, Rodericus comes defunctus est, de quo maximus luctus christianis fuit et gaudium inimicis paganis.

Willelmo comiti natus est filius, aequivoce Guillelmus vocatus. Ex supradicta conjuge habuit quoque quinque filias, quarum unam desponsavit vicecomiti Toarcensi. Novissime genuit apud Tolosam uterinum, videlicet Raimundum, qui postea regnavit in Antiochia.
1100 MC. — Ignis qui venit in Jerusalem, in sabbato Paschae, extinxit et post paululum, miserante Domino veniens iterum, laetificavit christianos quos extinctione tristaverat. Eodem anno allatae sunt reliquiae de Jerusalem in pluribus locis, et apud nos a quodam nomine Petro Fasin.

Ipso anno obiit Guodefredus, dux de Jerusalem, et successit Bauduinus frater ejus. Obiit Willelmus, rex Anglorum, cognomento Rufus, et successit ei Ainricus frater ejus junior. Simon episcopus Agennensis obiit et successit ei, unus post alium, Giraudus, nepos ejus, Isaardus, Raimundus. Obiit quoque Rainaldus, abbas Sancti Cypriani, cui successit Petrus et alius Petrus post eum, Guasconus. Item obiit Bernardus Majoris Monasterii, cui successit Ilgodus, Willelmus.

Guillelmus, consul Pictavorum, accepit apud Lemovicas crucem, et cum eo multi alii suorum procerum. Similiter Petrus, rex Aragundiae, cepit Barbastam et multa castella ; et pugnavit cum Moabitis apud Oscam et vicit et subjugavit civitatem, XV° kalendas novembris.

Pridie kalendas novembris, fuit sacrata ecclesia Sancti Petri Aureae Vallis.

XII° kalendas novembris, fuit concilium, quod tenuerunt duo cardinales, Johannes et Benedictus : in quo decreverunt ut omnis ecclesia jura sua et feuda potuisset redimere auro et argento ecclesiae. Uni eorum, Johanni, apparuit sanctus Hilarius et dixit ei confirmando : « Johannes, noli timere, viriliter age, cras ero tecum. » Excommunicavit regem Philippum in ipso concilio. Petrus, Burdegalae decanus, electus est Lemovicae episcopus civitati post Willelmum.

Eodem anno, Rotbertus magister [41] coepit dignosci apud nos et incepit locum Fontis Evrardi aedificare et patres et monachos adjuvare in pluribus locis ; qui sub disciplina sua religiose vivunt et tenent ordinem, eo vivente et mortuo, apud Tucum, apud Podium, apud Calfurnum, apud Raretum, apud Girundia, apud Logias [42], apud Landam [43], Aurelianis, Villa Salem [44], Ursinia, Brierias.
1101 MCI. — Fuit sanctum Pascha XI° kalendas maii ; et ignis qui venit in Sabbato Sancto non venit usque in ipso die Paschae, et tunc tribus vicibus venit. Willelmus dux et caeteri principes abierunt in viam Jerusalem, ut devoverant.

XIII° kalendas maii, fuit combustio gelu, in vineis maxime et aliis seminibus.

Rex Bauduinus pugnavit apud Joppem cum paganis, idibus octobris, et vicit.

Rex Petrus Aragundiae pugnavit cum Moabitis XV° kalend. novembris, et cepit Boleam castrum.

Willelmus dux et alii principes, itinerantes Jerusalem, pugnaverunt cum Solimanno et Turcis et devicti sunt.

Sexto decimo [45], visae sunt stellae cadere de caelo.

Eodem anno Amatus obiit archiepiscopus, et successit Arnaldus ordinatus.
1102 MCII. — Principes Christiani ceperunt civitatem Tortosam, XII° kalendas maii ; et apud Joppem iterum rex Bauduinus impugnavit, VI° kalendas junii, ubi devicti fuerunt et apud Ramam civitatem inclusi et duodecim consules capti cum aliis multis ; et ipse rex evasit. Postea recuperaverunt et Dei adjutorio devicerunt infestissimam gentem inimicorum.

Fuitque magna ubertas, Deo tribuente, de omnibus bonis, [ita] ut oblivioni traderetur perditio anni praeteriti. IV° nonas augusti, ceciderunt fulgura in multis locis, et maxime Turonis ubi spiritus maligni visibiliter visi sunt.
1103 MCIII. — Fuit magna tribulatio, et nummi argentei pro sereis mutati et facti sunt.

Eodem tempore florebant vita et conversatione sancta Roscelinus et Vitalis, duo sancti viri : unus in Aquitania, qui convivia magna pauperibus tribuebat ; alius in Normannia et terra Anglorum.Tertius quoque monachus in Britanniae et Turoniae finibus florebat Rainaldus.
1104 MCIV. — Sunt visa et audita multa signa. In Palaestina subactae sunt Accaron et Geth civitates,

Rex Petrus Aragundiae defunctus est, et ei successit Ildefonsus frater ejus.

Multa incendia fuerunt in castellis Toarcii, Niorti, Belverii.

In Pictava civitater oppressio bellorum : nam praeparatum fuit maximum bellum inter Willelmum, comitem Pictavorum, et Guoffredum Martellum, filium Fulconis Andegavorum, VI° nonas novembris, apud Partiniacum ; sed Dominus per bonos et sanctos viros placitavit et pluviam magnam ubertim, per duos dies et noctes, assidue cadere permisit.

Eodem anno erat quidam presbyter, Aliprannus nomine sanctus, qui contra Simoniacam haeresim odium habens, causa probandi Mediolanensis archiepiscopi, transiit per immensum ignem fornacis. Sicut Petrus Igneus , qui transierat per rogum ardentem tempore Alexandri papae, contra episcopum Petrum Florentinae civitatis, ita et iste, Paschalis papae tempore, transiit illaesus ; et post Romae voluit facere immensum judicium, ut super Tiberim fluvium in cappa sua transiret de ripa in ripam.
1105 MCV. — XIV° kalendas februarii, fuit gelu nimium et nix, quae coxit vineas et lauros et multa alia. Idibus aprilis terrae motus. XV° kalendas junii nobiscum tempestas magna et pluvia magna, quae corpora mortuorum ex sepulturis ejecit.

Bellum apud Palestinos inter Christianos et Turcos.
1106 MCVI. — Ecclesia Sancti Georgii dedicata est. Cometa apparuit, mensibus februarii et martii ; per LXX dies luxit. Goffredus Martellus occisus est septimo kalendas junii. Pictavis concilium fuit, in quo interfuit Boamundus dux ; quem Bruno legatus sanctae Romanae ecclesiae adduxit, et. tenuit concilium et viam Sancti Sepulcri confirmavit.

Fuit aliud in Italia quod ipse papa rexit. Ainricus imperator Alemannorum obiit, et successit Ainricus filius suus, cognomento Carolus.

Aliud bellum coadunatum est inter Fulconem comitem Andegavorum et Willelmum ducem, quod Philippus rex concordavit. Eodem anno obiit Garnerius abbas, die Natalis Domini.
1107 MCVII. — Apud Trecas, in Francia, fuit concilium quod tenuit Paschalis papa ; in quo decrevit ut per nullam guerram incendia domorum fierent, nec oves aut agni raperentur. Ipso anno Goffredus abba ordinatur kalendis julii, et [eodem] mense et quarto julii [46] eclipsis lunae fuit.

Eodem anno Bernardus abba, quem Sancti Cypriani diximus, in Pertico coepit suum coenobium aedificare in loco qui vocatur Tiro, in honore sanctae Mariae, ubi plus centum monachorum insimul habuit.
1108 MCVIII. — Tripolis civitas subacta est a christianis, mense maio.

Rex Francorum Philippus obiit, sepultus apud Sanctum Benedictum ; et Ludovicus filius, XXXV annorum existens, successit ei. Obiit quoque Fulco comes Andegavorum. ; et Fulco junior, filius suus, successit.
1109 MCIX. — Hugo abbas nobilis Cluniacensis obiit, III° kalendas maii, anno aetatis suae octogesimo quarto, ordinationis suae sexagesimo, et celebravit Pascha cum Domino, quod ultimum fuit, VIX° kalendas maii. Huic successit Pontius, filius comitis Mirguliae, qui stetit duodecim annis. Postea pergens in Jerusalem successit ei alius Hugo ; qui vix uno vivens anno, successorem habuit Petrum, monachum ejusdem ecclesiae.

Obiit quoque Anselmus archiepiscopus Cantuariae, civitatis [47] Anglorum, et ei successit Radulfus, abbas Sagii. Obiit et Hugo archiepiscopus de Diis. Item obiit Hildefonsus, rex Hispaniarum ; et remansit Euracha filia ejus in loco suo, quia filius suus quem supradiximus obierat.
1110 MCX. — Extincti sunt homines in foro. Obiit Hugo [48] filius Hugonis Bruni, qui fuit Albi, qui fuit Cari, qui fuit Hugonis Venatoris. Item lunae eclipsis fuit et cometa apparuit. Mortalitas et fames magna, et sal carus nimis ; et guerra inter Willelmum comitem et Hugonem Brunum incepit, quae diu duravit.

Epistolam ferunt descendisse in Jerusalem de coelo, de die dominica et observatione ejus.
1111 MCXI. — Ainricus imperator cepit Pascalem papam in sede apostolica. Ipso anno obiit Boamundus ; et quidam Andreas, canonicus Sancti Petri Pictavensis, revertens de Jerusalem, obiit in territorio Hastae civitatis ; ad cujus tumbam multa miracula fiunt.

Andegavini fuerunt in exercitu castello Campolinario. Capella de Sancto Sebastiano coepit illustrari miraculis. Obiit Petrus Sanctonas episcopus, et successit Rainaldus.
1112 MCXII. — Iterum nummi mutati sunt [49] et cum granis alii facti sunt. Viennae concilium fuit, ubi contradictum est jusjurandum apostolicum. Coenobium Sancti Michaelis de Periculo Maris igne combustum est divinitus.
1113 MCXIII. — Giraudus de Sala monasteria duo Cadoino et Bornet incepit.

In Italia villa Magneruns terrae motu subversa est. Rex Bauduinus fecit bellum apud Ascalonam. Petrus episcopus sacravit altare Sancti Ægidii, nonis decembris, et captus est a comite.
1114 MCXIV. — Coepit excommunicatio super comitem [50]. Obiit Petrus, primus abbas Fontis Gombaudi morbo arpeta, id est igni inextinguibili sive se consumens : cui successit Guillelmus et post eum Airaudus.

Coenobium Sancti Launomari, Blesi castro, igne consumptum est.

Rex Baudoinus victus est in Tiberia. Ad Jerusalem venerunt Ascalonitae usque ad eclesiam Sancti Stephani.

Ad Baleares insulas subjugandas perrexerunt principes marchisi : Raimundus de Barcinona, Willelmus de Narbona, Willelmus de Monte Peslerio.

Eodem tempore fuit homo, nomine Johannes, qui pedem morbo arpeta perdidit ; et postea sancta Maria Dei genitrix illi restauravit.
1115 MCXV. — Obiit domnus Petrus [51] Calviniaco castro ; et sepultus apud Sanctum Cyprianum Pictavis, epitaphio super eum descripto :

Captio, vincla, minae, census, domuumve

Nunquam pastorem flexere suumve rigorem ;

Immo magis fortis instantis tempore mortis,

Nulla relaxavit quae jure liganda ligavit.

Qui sedit in episcopatu viginti et novem annis et unum mensem.

Majorica et Minorica insulae subactae sunt a christianis. Ainricus imperator a Saxonibus devictus est. Item fuit bellum inter Turcos et Antiochenos.

1116 MCXVI. —Romae fuit concilium, quod tenuit novissime Paschalis. Obiit Rotbertus de Arbrisello, fundator coenobii Fontis Evraudi, VI° kalendas martii.

Eodem anno obiit Bernardus, fundator coenobii Tironis, quod est in Pertico, VII° kalendas maii. Huic successit Hugo, monachus ejusdem coenobii.

Dominus Rotbertus [52] praecepit ut abbatissa regeret sua loca. Ignis combussit ecclesiam Sancti Saturnini cum centum domibus, IV° nonas julii.
1117 MCXVII. — Sanctum Pascha fuit VIII° kalendas aprilis. IV° nonas januarii fuit terrae motus per multa loca in Italia ; et finita fuit excommunicatio comitis. XVII° kalendas julii fuit eclipsis lunae. Willelmus et Petrus ordinantur episcopi : unus Pictavis, alter Santonas. Obiit Willelmus, abbas Sancti Florentii, et successit ei Stephanus.

Burdegalae natus est infans totus pilosus et barbatus et vocatus est Brictius. Hoc enim videatur incredibile, quod multi affirmant ita esse ; sicut ante annos septuaginta fuerunt duae feminae in uno corpore de ventre inferius, et una ante aliam mortua est.
1118 MCXVII. — Kalendis [53] februarii, obiit Paschalis papa, et successit ei Gelasius. V° nonas martii fuit ecclesia Sancti Symphoriani sacrata a Rotberto Corisopatum episcopo, et altare sancti Stephani ab Aimerico, Arvernorum episcopo, XIV° kalendas aprilis.

Tholosas fuit concilium, in quo confirmata est via de Hispania ; et Engolismae aliud, ubi archiepiscopus Turonensis et alii duo episcopi confirmati sunt, unus eorum Audebertus civitatis Agenno.

Bauduinus rex de Jerusalem obiit, mense aprili, et successit alius Bauduinus, consanguineus. Obiit et Arnulfus episcopus de Jerusalem, et successit ei Garmundus. Item obiit Alexius imperator Graecorum, et successit ei Johannes filius suus.

III° idus junii, subactum est castrum juxla Caesaraugustam. VIII° idus decembris fuit bellum in Hispania, inter Hildefonsum et reges plures et Aucaetas, et contra innumerabiles Moabitas, Rex Marroch fuit unus, rex Granada unus. Rex Tamit, frater Alis, qui fugiit, et omnes alii victi et capti et occisi sunt in bello. III° idus decembris, subacta est Caesaraugusta ; et post eam reddiderunt se aliae civitates octo, Tudela, Vauterra, Autais, Aragun, Terracona, Sarranunna et plurima castella. Comes pugnavit cum Simone Partiniacensi et avunculo suo Hugone ; V° idus augusti devicit eos et Simonem cepit cum multis aliis.
1119 MCXIX. — Obiit Gelasius papa, III° kalendas februarii ; et successit ei Guido, Viennensis archiepiscopus, et mutatum est nomen ejus et vocatus est Calixtus secundus. Qui ipso anno tenuit duo concilia, unum Tholosae et alterum Remis, in quo anathematizavit regem Teutonicorum. Apud Antiochiam dux Rotgerius pugnavit cum Turcis, qui victus est et occisus cum novem millibus christianorum. Item rex Bauduinus de Jerusalem, restaurans bellum, pugnavit cum eis et occidit ex eis quatuordecim millia hominum impiorum.
1120 MCXX. — Giraudus de Sala obiit.

XV° kalendas julii, comes Willelmus et dux Aquitanorum et rex Aragundiae pugnaverunt cum Abraham et aliis quatuor regibus Hispaniarum, in campo Cotanciae ; et devicerunt et occiderunt quindecim millia Moabitarum et innumerabiles captivaverunt. Duo millia camelorum ceperunt, et de aliis bestiis sine numero, et plurima alia subjugaverunt castella.

Eodem anno mel pluit de coelo. In Jerusalem venit ignis, sicut in Pascha, in die assumptionis sanctae Mariae. Giraudus, hospitalarius de Jerusalem, eodem anno obiit in sancta conversatione.

Eodem tempore inchoata sunt plurima coenobia de institutione sancti Geraudi de Sala. In territorio Tholosae est unum coenobium, in honore sanctae Maria, quod vocatur Major Silva, ubi primus abbas fuit Stephanus. In pago Agennensi est aliud coenobium vocatum Gundun, in honore sanctae Mariae, ubi primus abbas fuit Bernardus. In territorio Petragoricae civitatis est alterum, quod vocatur Cadunense, in honore beatae Mariae, ubi primus abbas fuit Helias. In pago Engolismae civitatis est aliud quod vocatur Bornet, similiter dedicatum, ubi primus abbas fuit Willelmus. Est aliud in territorio civitatis. Pictavae, quod vocatur Alodus, ubi primus abbas fuit Petrus et post Giraudus. ln territorio Santonicae Fons Dulcis, et aliud est quod vocatur Tenale, ambo abbates Willelmi vocati. Item aliud, quod Absida vocatur, ubi Petrus abbas primus fuit. Est et aliud quoque quod Castellarium nuncupatur, ubi primus abbas Aimericus. In nemore Guastinae est aliud, ad Sanctum Benedictum de Pino vocatum, ubi primus abbas Guillelmus fuit. Aliud est in nemore Bonae Vallis nomine. In pago Lemovicino est aliud, Dalun vocatum, ubi primus Rotgerius abbas fuit. Est aliud coenobium Castrense, ubi primus abbas fuit Guillelmus. Est alia Domus Dei, in Lemovicensi pago, quae vocatur Castaliensis, ubi prior Goffredus primus fuit. Alia quoque Domus Dei Corbasin vocata, sanctae Mariae et sancto Nicolao sacrata, ubi prior Bernardus primus fuit.

XI° kalendas augusti, monasterium Sanctae Mariae Magdalenae de Vizeliaco combustum est, cum mille centum viginti et septem hominibus et foeminis. Similiter incensum est monasterium Sancti Frontonis civitatis Petragoricae, cum multis hominibus et foeminis.

Mense novembri mutati sunt nummi.
1121 MCXXI. — Ecclesia Sanctae Mariae Lucionensis fuit sacrata, XIII° kalendas maii. Ignis combussit ecclesiam Sancti Martini. Simon mortuus est Partiniaco, morte subitanea. Ecclesia Sancti Lazari igne divinitus succensa est.
1122 MCXXII. — Fuit sanctum Pascha VII° kalendas aprilis ; et hiems fuit clemens, et annona fuit levius vendita quam multis annis praeteritis : circa duos solidos fuit sextarius sigillae, et sextarius frumenti per tres solidos.

III° kalendas aprilis, subactum est castrum Partiniacum a Willelmo comite. Eodem mense combustum est castrum Sancti Martini et monasterium ejusdem, Turonis, ubi corpus ejus humatum est ; et Girardus, monachus Sancti Albini, magnificus in vita sua claruit. VI° idus junii, Toarciaco castro tempestas inaudita fuit pluviae ; et ita inundavit pluvia tota aestate ut dimidia pars annonae periret et fructuum et vini. Kalendis septembris, monasterium et castrum Sancti Marcialis [54] igne divinitus exustum est.
1123 MCXXIII. — Nonis aprilis, visae sunt stellae cadere de coelo. Concilium Romae VIII° kalendas aprilis. Bellum inter Ildefonsum et comitem. Rotomago judaei fecerunt rem quamdam detestabilem de imagine cerea. Obiit Willelmus episcopus, cognomento Gislebertus, et sepultus est Fontis Evrardi.

Mense aprili, Baudoinus rex iterum captus est. Mense julii, bellum apud Joppem fuit. Mense octobri, mare crevit apud nos insolito. Pridie nonas novembris, obiit Girardus monachus Sancti Albini, qui per decem annos nec manducavit nec bibit aliquid coctum igne. Fuitque alius Guillelmus, monachus Sanctae Mariae Karitatis, valde sanctissimus.
1124 MCXXIV. — Fuit concilium Carnoti. Guillelmus episcopus sacratus est, kalendis junii. Tempus carum nimis, ita ut frumentum venundaretur triginta et sex solidis ; ideoque fuit mortalitas magna. In stellis signa visa sunt et visiones multae. Tyrus civitas capta est, in mense augusti ; fuitque aliud Clermundo concilium, et aliud Belvago, alterum quoque Viennae.

Anno ab incarnatione Domini MCXXIV°. Obiit Willelmus, dux Aquitanorum, IV° idus februarias ; et Pictavis civitate, apud Novum Monasterium, sepultus est. Hic virtute saecularis militiae super omnes mundi principes mirabiliter claruit [55]. Cui successit in principatu Guillelmus, filius ejus [56].

Anno ab incarnationeDomini MCXXXIV°,[episcopi] Willelmi Adelelmi tempore, V° idus januarii, obiit domnus Gaufredus, bonae memoriae, abbas monasterii Sancti Maxentii. Hic in constructione monasterii sui et in augmentatione sui gregis curiosus ac devotus mansit, ut rei eventu probatur et opera declarant. Hic monasterium Sancti Maxentii, quod ei Dominus accommodaverat regendum post ultimum incendium, quod evenit suo in tempore, foris ac desuper honorifice construxit. Cui successit domnus Petrus Raimundus monachus de Clusa.
1137 MCXXXVII — [Guillelmus dux Aquitanorum] obiit peregrinus apud Sanctum Jacobum in Hispania ; est quoque sepultus in ecclesia ejusdem apostoli, in qua et obiit, honorifice ab archiepiscopo loci illius. Fuit autem obitus ejus die Parasceve ; quo tempore Pascha ; celebrata III° nonas aprilis apud nos, apud judaeos autem kalendis aprilis, id est feria sexta, quo die obiit. Hic erga hostes suos fortis exstitit debellando, subjiciens sibi omnes rebelles terrae suae quos invenit. Huic successit, illo anno quo obiit, Ludovicus rex junior, filius Ludovici senioris regis Francorum, anno scilicet ab incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo [57] septimo, accipiens filiam ejus majorem uxorem, pro qua obtinere meruit totum principatum terrae illius. Peracta igitur apud Burdegalam sacratione eorum et nuptiis celebratis, profectus est cum omni comitatu suo in terram suam, statuens praepositos terrae suae.
1140 MCXL. — Hujus regis tempore, mortuus est episcopus Pictavensis ecclesiae Willelmus Adelelmi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo, in mense octobri, pridie nonas ipsius mensis. Cui successit domnus Grimoardus, abbas Alodiorum , vir bene religiosus, qui Pascha apud Sanctum Maxentium celebravit primo ordinationis suae anno, sacravitque chrisma, feria quinta coenae Domini, uti decebat cum honore et reverentia. Hunc ergo locum elegit Domini famulus Grimoardus esse dignum tantae consecrationis, ob honorem et reverentiam almi confessoris Maxentii et fratrum loci. Hic itaque a rege supradicto post consecrationem suam non concessus, a die autem consecrationis suae, qui fuit vigesimus sextus dies mensis januarii, usque Pentecosten propriam sedem non tenuit ; neque sessum habuit donec rex praeciperet et apud Sanctum Maxentium clementiam suae concessionis in litteris ostenderet, ac praecipiendo propriae sedi reditum daret. Eodem itaque die meruit sacrari apud Engolismam, quo die fuit septuagesimae initium.

[1Cui dans le manuscrit.

[2Voir la Chronique de l’Evière.

[3En 1041 selon les chroniques de Saint-Florent.

[4Impr. Vitricio.

[5Mot omis dans l’imprimé.

[6Semblable à la chronique de Saint-Florent de Saumur.

[7Le chroniqueur s’est ici doublement trompé. Pour la sépulture de Foulque Nerra, voir les Chroniques des comtes d’Anjou, publiées par la Société de l’Histoire de France, page 117. Celle d’Hildegarde nous est indiquée par l’extrait suivant du Martyrologe de son abbaye du Ronceray.

Kal. aprilis, anno ab incarnatione Domini MXLVI°, domina Hildegardis religiosa comitissa Andegavorum, monasterii R. Mariae fundatrix laudatissima, obiit Hierosolymis, quo religionis causa profecta fuerat, septimo viduitatis suae anno ; et juxta locum Dominicae sepulturae, prout votis optarat, humata fuit.

Ejus cor, argenteo inclusum loculo, hic, ubi thesauros. suos Domino condiderat, in capitulo, sub lapideo monumento sepultum jacet ; pignus amoris sui in beatissimam Virginem.

[8Conférez avec la chronique de Saint-Serge.

[9Edith, femme d’Edouard le Confesseur.

[10Le chroniqueur se trompe ici comme plus haut : il n’y avait pas a Angers, au XIe siecle, d’abbaye consacrée à la sainte Trinité, ni d’autre monastère de femmes que celui de N.-D. de la Charité, nommé depuis le Ronceray. Voir Chron. de Saint-Aubin, année 1028.

[11Impr. cartis.

[12Imprimé, Alam. Partout ailleurs elle est nommée Agnès.

[13Voyez la chronique de l’Evière.

[14Suppl. Cenomannensem.

[15V. Histoire de Saint-Florent, pages 269 a 295 et 302 a 305.

[16Supp. Andegavensi.

[17Voyez la chronique de l’Evière.

[18Sic pour Salmurum. Voir l’Hist. de Saint-Florent, p. 128.

[19Au lieu de cognomine le ms porte a tort cui successit. Le chroniqueur s’est aussi trompé au sujet du successeur de Romain-Diogene.

[20Archidiacre d’Angers.

[21Impr. atque.

[22Conférez avec la chronique de Saint-Serge où on lit : idibus novembris pour XVIII kal, decembris.

[23Conférez avec la chronique de Saint-Serge.

[24Cest la celèbre abbaye du Bec, au diocèse de Rouen.

[25Pour les dates du jour conférez avcc les chroniques de Rainaud, de Saint-Serge et de 1’Evière.

[26Ms Andegavorum

[27Impr Guillelmo

[28Sic. Aldearde, mère de Guillaume, était cousine germaine du roi Philippe.

[29Supp. Nam dictus est.

[30Supp. Malliacensi.

[31Passage inutile.

[32Impr. Rainaldum,

[33Le ms porte Harinae.

[34Mieux Gombaudi

[35Le manuscrit porte Raimundus.

[36(1) Le comte de Poitou, Guillaume VII ?

[37Le manuscrit porte podas.

[38Impr. abbatiam.

[39Mot omis dans l’imprimé

[40Lethalde de Tournai.

[41Supp. Arbrissellensis.

[42ms Lopias.

[43Ms Landum

[44Ms Villam Sale.

[45Sic dans le ms.

[46Sic. L’éclipse eut lieu dans la nuit du 6 au 7.

[47Ms. Sancti Sagii.

[48Supp. de Leziniaco.

[49Voir plus haut a 1’annee 1103.

[50Supp. Pictavensem, Willelmum VII, cognomine Juniorem.

[51Supp. Pictavensis episcopus.

[52Supp. Arbrissellensis.

[53Sic dans le ms. Pascal II est mort le 18 ou le 21 janvier, c’est-à-dire le XV ou le XII des calendes de février.

[54Impr. Michaelis.

[55Voir dans Ia Bibliothèque de l’Ecole des Chartes, lère série. vol.I, p. 555, son Eloge tiré d’une charte du monastère de Sainte-Croix de Talmont, en Bas-Poitou.

[56II a fallu couper en deux ce paragraphe du ms pour mettre à son ordre l’article suivant.

[57Le ms. porte vigesimo.

Répondre à cet article

modération a priori

Ce forum est modéré a priori : votre contribution n’apparaîtra qu’après avoir été validée par un administrateur du site.

Qui êtes-vous ?
  • [Se connecter]
Votre message
Ajouter un document

Suivre les commentaires : RSS 2.0 | Atom

Les mots-clés de l'article

pour en savoir plus sur : 8e siècle - 9e siècle - 10e siècle - 11e siècle - 12e siècle - 85 Maillezais - 85 Maillezais - Abbayes, monastères, églises - Chroniques - Ephémérides et chronologies - Ordre de Saint Benoit -

Chercher dans le site

Les plus lus --- Les 50 +

1.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

4.  FAQ & R - Le Forum Aux Questions ... & aux Réponses

5.  Carte satellite Googlemap avec moteur de géolocalisation : rechercher une ville, une commune, un village


5 articles au hasard

1.  1908 - 1909 - Société Archéologique et Historique de la Charente - Bulletins et mémoires - Série 7 Tome IX

2.  1506 - 1589 ? - Bernard Palissy - Biographie

3.  1900 - Bulletin de la Société des Archives Historiques de Saintonge et d’Aunis

4.  1694 et 1726 - Adjudication et bail de ferme des étangs de la seigneurie de Saint-Maigrin (17)

5.  1460 - Guet et garde à La Rochelle : la banlieue est mise à contribution


Les plus populaires --- Les 50 +

1.  Conversion des monnaies d’avant la Révolution en valeur actuelle

2.  Carte satellite des voies romaines, des chemins anciens de Saintonge, Aunis et Angoumois

3.  Three generations of the Anglo-Poitou family of Vivonne, from 13th century “Poitevin mercenary captain” to 14th century “recalcitrant lady”

4.  Calendrier révolutionnaire ou républicain - Conversion en date grégorienne

5.  Evolution des prix du 15ème au 19ème siècle - Panier de la ménagère, services, salaires


Brèves --- Toutes

1.  Au château de la Roche Courbon, fête de la préhistoire les 23 et 24 avril 2016

2.  Antiquité-Avenir. Réseau des Associations liées à l’Antiquité - Communiqué de presse

3.  Temples de la Saintonge Maritime : Une histoire mouvementée

4.  2.644.259 visiteurs sur Histoire Passion - Statistiques au 31/12/2013

5.  Archéologie et histoire du fleuve Charente à Taillebourg - Port d’Envaux